Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 21
Prov VulgSist 21:1  Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud.
Prov VulgSist 21:2  Omnis via viri recta sibi videtur: appendit autem corda Dominus.
Prov VulgSist 21:3  Facere misericordiam et iudicium, magis placet Domino quam victimae.
Prov VulgSist 21:4  Exaltatio oculorum est dilatatio cordis: lucerna impiorum peccatum.
Prov VulgSist 21:5  Cogitationes robusti semper in abundantia: omnis autem piger semper in egestate est.
Prov VulgSist 21:6  Qui congregat thesauros lingua mendacii, vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis.
Prov VulgSist 21:7  Rapinae impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere iudicium.
Prov VulgSist 21:8  Perversa via viri, aliena est: qui autem mundus est, rectum opus eius.
Prov VulgSist 21:9  Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.
Prov VulgSist 21:10  Anima impii desiderat malum, non miserebitur proximo suo.
Prov VulgSist 21:11  Mulctato pestilente sapientior erit parvulus: et si sectetur sapientem, sumet scientiam.
Prov VulgSist 21:12  Excogitat iustus de domo impii, ut detrahat impios a malo.
Prov VulgSist 21:13  Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.
Prov VulgSist 21:14  Munus absconditum extinguit iras: et donum in sinu indignationem maximam.
Prov VulgSist 21:15  Gaudium iusto est facere iudicium: et pavor operantibus iniquitatem.
Prov VulgSist 21:16  Vir, qui erraverit a via doctrinae, in coetu gigantum commorabitur.
Prov VulgSist 21:17  Qui diligit epulas, in egestate erit: qui amat vinum, et pinguia, non ditabitur.
Prov VulgSist 21:19  Melius est habitare in terra deserta, quam cum muliere rixosa et iracunda.
Prov VulgSist 21:20  Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo iusti: et imprudens homo dissipabit illud.
Prov VulgSist 21:21  Qui sequitur iustitiam et misericordiam, inveniet vitam, et gloriam.
Prov VulgSist 21:22  Civitatem fortium ascendit sapiens, detraxitque robur fiduciae eius.
Prov VulgSist 21:23  Qui custodit os suum, et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam.
Prov VulgSist 21:24  Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam.
Prov VulgSist 21:25  Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quidquam manus eius operari:
Prov VulgSist 21:26  tota die concupiscit et desiderat: qui autem iustus est, tribuet, et non cessabit.
Prov VulgSist 21:27  Hostiae impiorum abominabiles, quae offeruntur ex scelere.
Prov VulgSist 21:28  Testis mendax peribit: vir obediens loquetur victoriam.
Prov VulgSist 21:29  Vir impius procaciter obfirmat vultum suum: qui autem rectus est, corrigit viam suam.
Prov VulgSist 21:30  Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
Prov VulgSist 21:31  Equus paratur ad diem belli: Dominus autem salutem tribuit.