PROVERBS
Chapter 30
Prov | VulgSist | 30:1 | Verba Congregantis filii Vomentis. Visio, quam locutus est vir, cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait: | |
Prov | VulgSist | 30:4 | Quis ascendit in caelum atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terrae? quod nomen est eius, et quod nomen filii eius, si nosti? | |
Prov | VulgSist | 30:8 | Vanitatem, et verba mendacia longe fac a me. Mendicitatem, et divitias ne dederis mihi: tribue tantum victui meo necessaria: | |
Prov | VulgSist | 30:9 | ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus furer, et periurem nomen Dei mei. | |
Prov | VulgSist | 30:14 | Generatio, quae pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus. | |
Prov | VulgSist | 30:15 | Sanguisugae duae sunt filiae, dicentes: Affer, Affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum, quod numquam dicit: Sufficit. | |
Prov | VulgSist | 30:16 | Infernus, et os vulvae, et terra, quae non satiatur aqua: ignis vero numquam dicit: Sufficit. | |
Prov | VulgSist | 30:17 | Oculum, qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suae, effodiant corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilae. | |
Prov | VulgSist | 30:19 | Viam aquilae in caelo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia. | |
Prov | VulgSist | 30:20 | Talis est et via mulieris adulterae, quae comedit, et tergens os suum dicit: Non sum operata malum. | |
Prov | VulgSist | 30:23 | per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit assumpta: et per ancillam cum fuerit heres dominae suae. | |
Prov | VulgSist | 30:32 | Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime: si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum. | |