Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 30
Prov VulgSist 30:1  Verba Congregantis filii Vomentis. Visio, quam locutus est vir, cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait:
Prov VulgSist 30:2  Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum.
Prov VulgSist 30:3  Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum.
Prov VulgSist 30:4  Quis ascendit in caelum atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terrae? quod nomen est eius, et quod nomen filii eius, si nosti?
Prov VulgSist 30:5  Omnis sermo Dei ignitus, clypeus est sperantibus in se:
Prov VulgSist 30:6  ne addas quidquam verbis illius, et arguaris inveniarisque mendax.
Prov VulgSist 30:8  Vanitatem, et verba mendacia longe fac a me. Mendicitatem, et divitias ne dederis mihi: tribue tantum victui meo necessaria:
Prov VulgSist 30:9  ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus furer, et periurem nomen Dei mei.
Prov VulgSist 30:10  Ne accuses servum ad Dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas.
Prov VulgSist 30:11  Generatio, quae patri suo maledicit, et quae matri suae non benedicit.
Prov VulgSist 30:12  Generatio, quae sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis.
Prov VulgSist 30:13  Generatio, cuius excelsi sunt oculi, et palpebrae eius in alta surrectae.
Prov VulgSist 30:14  Generatio, quae pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.
Prov VulgSist 30:15  Sanguisugae duae sunt filiae, dicentes: Affer, Affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum, quod numquam dicit: Sufficit.
Prov VulgSist 30:16  Infernus, et os vulvae, et terra, quae non satiatur aqua: ignis vero numquam dicit: Sufficit.
Prov VulgSist 30:17  Oculum, qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suae, effodiant corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilae.
Prov VulgSist 30:18  Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro:
Prov VulgSist 30:19  Viam aquilae in caelo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia.
Prov VulgSist 30:20  Talis est et via mulieris adulterae, quae comedit, et tergens os suum dicit: Non sum operata malum.
Prov VulgSist 30:21  Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere:
Prov VulgSist 30:22  Per servum cum regnaverit: per stultum cum saturatus fuerit cibo:
Prov VulgSist 30:23  per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit assumpta: et per ancillam cum fuerit heres dominae suae.
Prov VulgSist 30:24  Quattuor sunt minima terrae, et ipsa sunt sapientiora sapientibus.
Prov VulgSist 30:25  Formicae, populus infirmus, qui praeparat in messe cibum sibi:
Prov VulgSist 30:26  lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum:
Prov VulgSist 30:27  regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas:
Prov VulgSist 30:28  stellio manibus nititur, et moratur in aedibus regis.
Prov VulgSist 30:29  Tria sunt, quae bene gradiuntur, et quartum, quod incedit feliciter:
Prov VulgSist 30:30  Leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum:
Prov VulgSist 30:31  gallus succinctus lumbos: et aries: et rex, cui non est, qui resistat ei.
Prov VulgSist 30:32  Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime: si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum.
Prov VulgSist 30:33  Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac, exprimit butyrum: et qui vehementer emungit, elicit sanguinem: et qui provocat iras, producit discordias.