PROVERBS
Chapter 1
Prov | VulgSist | 1:3 | ad intelligenda verba prudentiae: et suscipiendam eruditionem doctrinae, iustitiam, et iudicium, et aequitatem: | |
Prov | VulgSist | 1:7 | Timor Domini principium sapientiae. Sapientiam, atque doctrinam stulti despiciunt. | |
Prov | VulgSist | 1:11 | Si dixerint: Veni nobiscum, insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra: | |
Prov | VulgSist | 1:12 | deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum. | |
Prov | VulgSist | 1:18 | Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas. | |
Prov | VulgSist | 1:21 | in capite turbarum clamitat, in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens: | |
Prov | VulgSist | 1:22 | Usquequo parvuli diligitis infantiam, et stulti ea, quae sibi sunt noxia, cupient, et imprudentes odibunt scientiam? | |
Prov | VulgSist | 1:23 | Convertimini ad correptionem meam: en proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea. | |
Prov | VulgSist | 1:26 | Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis id, quod timebatis, advenerit. | |
Prov | VulgSist | 1:27 | Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit: quando venerit super vos tribulatio, et angustia: | |