Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Prov VulgSist 2:1  Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te,
Prov VulgSist 2:2  ut audiat sapientiam auris tua: inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.
Prov VulgSist 2:3  Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiae:
Prov VulgSist 2:4  si quaesieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam:
Prov VulgSist 2:5  tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies:
Prov VulgSist 2:6  quia Dominus dat sapientiam: et ex ore eius prudentia, et scientia.
Prov VulgSist 2:7  Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter,
Prov VulgSist 2:8  servans semitas iustitiae, et vias sanctorum custodiens.
Prov VulgSist 2:9  Tunc intelliges iustitiam, et iudicium, et aequitatem, et omnem semitam bonam.
Prov VulgSist 2:10  Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animae tuae placuerit:
Prov VulgSist 2:11  consilium custodiet te, et prudentia servabit te,
Prov VulgSist 2:12  ut eruaris a via mala, et ab homine, qui perversa loquitur:
Prov VulgSist 2:13  qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas:
Prov VulgSist 2:14  qui laetantur cum malefecerint, et exultant in rebus pessimis:
Prov VulgSist 2:15  quorum viae perversae sunt, et infames gressus eorum.
Prov VulgSist 2:16  Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea, quae mollit sermones suos,
Prov VulgSist 2:18  et pacti Dei sui oblita est. inclinata est enim ad mortem domus eius, et ad inferos semitae ipsius.
Prov VulgSist 2:19  omnes, qui ingrediuntur ad eam, non revertentur, nec apprehendent semitas vitae.
Prov VulgSist 2:20  Ut ambules in via bona: et calles iustorum custodias.
Prov VulgSist 2:21  Qui enim recti sunt, habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea.
Prov VulgSist 2:22  Impii vero de terra perdentur: et qui inique agunt, auferentur ex ea.