Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next
Chapter 28
Prov VulgSist 28:1  Fugit impius, nemine persequente: iustus autem quasi leo confidens, absque terrore erit.
Prov VulgSist 28:2  Propter peccata terrae multi principes eius: et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quae dicuntur, vita ducis longior erit.
Prov VulgSist 28:3  Vir pauper calumnians pauperes, similis est imbri vehementi, in quo paratur fames.
Prov VulgSist 28:4  Qui derelinquunt legem, laudant impium: qui custodiunt, succenduntur contra eum.
Prov VulgSist 28:5  Viri mali non cogitant iudicium: qui autem inquirunt Dominum, animadvertunt omnia.
Prov VulgSist 28:6  Melior est pauper ambulans in simplicitate sua, quam dives in pravis itineribus.
Prov VulgSist 28:7  Qui custodit legem, filius sapiens est: qui autem comessatores pascit, confundit patrem suum.
Prov VulgSist 28:8  Qui coacervat divitias usuris et foenore liberali, in pauperes congregat eas.
Prov VulgSist 28:9  Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio eius erit execrabilis.
Prov VulgSist 28:10  Qui decipit iustos in via mala, in interitu suo corruet: et simplices possidebunt bona eius.
Prov VulgSist 28:11  Sapiens sibi videtur vir dives: pauper autem prudens scrutabitur eum.
Prov VulgSist 28:12  In exultatione iustorum multa gloria est: regnantibus impiis ruinae hominum.
Prov VulgSist 28:13  Qui abscondit scelera sua, non dirigetur: qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
Prov VulgSist 28:14  Beatus homo, qui semper est pavidus: qui vero mentis est durae, corruet in malum.
Prov VulgSist 28:15  Leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem.
Prov VulgSist 28:16  Dux indigens prudentia, multos opprimet per calumniam: qui autem odit avaritiam, longi fient dies eius.
Prov VulgSist 28:17  Hominem, qui calumniatur animae sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet.
Prov VulgSist 28:18  Qui ambulat simpliciter, salvus erit: qui perversis graditur viis, concidet semel.
Prov VulgSist 28:19  Qui operatur terram suam, satiabitur panibus: qui autem sectatur otium, replebitur egestate.
Prov VulgSist 28:20  Vir fidelis multum laudabitur: qui autem festinat ditari, non erit innocens.
Prov VulgSist 28:21  Qui cognoscit in iudicio faciem, non benefacit: iste et pro buccella panis deserit veritatem.
Prov VulgSist 28:22  Vir, qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei.
Prov VulgSist 28:23  Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille, qui per linguae blandimenta decipit.
Prov VulgSist 28:24  Qui subtrahit aliquid a patre suo, et a matre: et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidae est.
Prov VulgSist 28:25  Qui se iactat, et dilatat, iurgia concitat: qui vero sperat in Domino, sanabitur.
Prov VulgSist 28:26  Qui confidit in corde suo, stultus est: qui autem graditur sapienter, ipse laudabitur.
Prov VulgSist 28:27  Qui dat pauperi, non indigebit: qui despicit deprecantem, sustinebit penuriam.
Prov VulgSist 28:28  Cum surrexerint impii, abscondentur homines: cum illi perierint, multiplicabuntur iusti.