Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next
Chapter 32
Psal VulgHetz 32:1  Psalmus David. Exultate iusti in Domino: rectos decet collaudatio.
Psal VulgHetz 32:2  Confitemini Domino in cithara: in psalterio decem chordarum psallite illi.
Psal VulgHetz 32:3  Cantate ei canticum novum: bene psallite ei in vociferatione.
Psal VulgHetz 32:4  Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera eius in fide.
Psal VulgHetz 32:5  Diligit misericordiam et iudicium: misericordia Domini plena est terra.
Psal VulgHetz 32:6  Verbo Domini cæli firmati sunt: et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
Psal VulgHetz 32:7  Congregans sicut in utre aquas maris: ponens in thesauris abyssos.
Psal VulgHetz 32:8  Timeat Dominum omnis terra: ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
Psal VulgHetz 32:9  Quoniam ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt.
Psal VulgHetz 32:10  Dominus dissipat consilia gentium: reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.
Psal VulgHetz 32:11  Consilium autem Domini in æternum manet: cogitationes cordis eius in generatione et generationem.
Psal VulgHetz 32:12  Beata gens, cuius est Dominus, Deus eius: populus, quem elegit in hereditatem sibi.
Psal VulgHetz 32:13  De cælo respexit Dominus: vidit omnes filios hominum.
Psal VulgHetz 32:14  De præparato habitaculo suo respexit super omnes, qui habitant terram.
Psal VulgHetz 32:15  Qui finxit sigillatim corda eorum: qui intelligit omnia opera eorum.
Psal VulgHetz 32:16  Non salvatur rex per multam virtutem: et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.
Psal VulgHetz 32:17  Fallax equus ad salutem: in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.
Psal VulgHetz 32:18  Ecce oculi Domini super metuentes eum: et in eis, qui sperant super misericordia eius.
Psal VulgHetz 32:19  Ut eruat a morte animas eorum: et alat eos in fame.
Psal VulgHetz 32:20  Anima nostra sustinet Dominum: quoniam adiutor et protector noster est.
Psal VulgHetz 32:21  Quia in eo lætabitur cor nostrum: et in nomine sancto eius speravimus.
Psal VulgHetz 32:22  Fiat misericordia tua Domine super nos: quemadmodum speravimus in te.