Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ROMANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Roma VulgCont 5:1  Iustificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum:
Roma VulgCont 5:2  per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei.
Roma VulgCont 5:3  Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur:
Roma VulgCont 5:4  patientia autem probationem, probatio vero spem,
Roma VulgCont 5:5  spes autem non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.
Roma VulgCont 5:6  Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est?
Roma VulgCont 5:7  Vix enim pro iusto quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori.
Roma VulgCont 5:8  Commendat autem charitatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus,
Roma VulgCont 5:9  Christus pro nobis mortuus est: multo igitur magis nunc iustificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum.
Roma VulgCont 5:10  Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius: multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius.
Roma VulgCont 5:11  Non solum autem: sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.
Roma VulgCont 5:12  Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt:
Roma VulgCont 5:13  Usque ad legem enim peccatum erat in mundo: peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset.
Roma VulgCont 5:14  Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ, qui est forma futuri.
Roma VulgCont 5:15  Sed non sicut delictum, ita et donum. Si enim unius delicto multi mortui sunt: multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in plures abundavit.
Roma VulgCont 5:16  Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. Nam iudicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis in iustificationem.
Roma VulgCont 5:17  Si enim unius delicto mors regnavit per unum: multo magis abundantiam gratiæ, et donationis, et iustitiæ accipientes, in vita regnabunt per unum Iesum Christum.
Roma VulgCont 5:18  Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem: sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitæ.
Roma VulgCont 5:19  Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi: ita et per unius obeditionem, iusti constituentur multi.
Roma VulgCont 5:20  Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia.
Roma VulgCont 5:21  Ut sicut regnavit peccatum in mortem: ita et gratia regnet per iustitiam in vitam æternam, per Iesum Christum Dominum nostrum.