ROMANS
Chapter 1
Roma | VulgCont | 1:4 | qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri: | |
Roma | VulgCont | 1:5 | per quem accepimus gratiam, et Apostolatum ad obediendum fidei in omnibus Gentibus pro nomine eius, | |
Roma | VulgCont | 1:7 | omnibus qui sunt Romæ, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo. | |
Roma | VulgCont | 1:8 | Primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annunciatur in universo mundo. | |
Roma | VulgCont | 1:9 | Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii eius, quod sine intermissione memoriam vestri facio | |
Roma | VulgCont | 1:10 | semper in orationibus meis: obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. | |
Roma | VulgCont | 1:11 | Desidero enim videre vos: ut aliquid impertiar vobis gratiæ spiritualis ad confirmandos vos: | |
Roma | VulgCont | 1:12 | id est, simul consolari in vobis per eam, quæ invicem est, fidem vestram, atque meam. | |
Roma | VulgCont | 1:13 | Nolo autem vos ignorare fratres: quia sæpe proposui venire ad vos, (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris Gentibus. | |
Roma | VulgCont | 1:16 | Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudæo primum, et Græco. | |
Roma | VulgCont | 1:17 | Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Iustus autem ex fide vivit. | |
Roma | VulgCont | 1:18 | Revelatur enim ira Dei de cælo super omnem impietatem, et iniustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in iniustitia detinent: | |
Roma | VulgCont | 1:20 | Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque eius virtus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles. | |
Roma | VulgCont | 1:21 | Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: | |
Roma | VulgCont | 1:23 | Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. | |
Roma | VulgCont | 1:24 | Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam: ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis: | |
Roma | VulgCont | 1:25 | qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium: et coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula. Amen. | |
Roma | VulgCont | 1:26 | Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ. Nam feminæ eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum, qui est contra naturam. | |
Roma | VulgCont | 1:27 | Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminæ, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. | |
Roma | VulgCont | 1:28 | Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia: tradidit illos Deus in reprobum sensum: ut faciant ea, quæ non conveniunt, | |
Roma | VulgCont | 1:29 | repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones, | |
Roma | VulgCont | 1:30 | detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes, | |