ROMANS
Chapter 4
Roma | VulgCont | 4:3 | Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo: et reputatam est illi ad iustitiam. | |
Roma | VulgCont | 4:4 | Ei autem, qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. | |
Roma | VulgCont | 4:5 | Ei vero, qui non operatur, credenti autem in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam secundum propositum gratiæ Dei. | |
Roma | VulgCont | 4:6 | Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus: | |
Roma | VulgCont | 4:9 | Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad iustitiam. | |
Roma | VulgCont | 4:10 | Quomodo ergo reputata est? In circumcisione, an in præputio? Non in circumcisione, sed in præputio. | |
Roma | VulgCont | 4:11 | Et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiæ fidei, quæ est in præputio: ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad iustitiam: | |
Roma | VulgCont | 4:12 | et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis, qui sectantur vestigia fidei, quæ est in præputio patris nostri Abrahæ. | |
Roma | VulgCont | 4:13 | Non enim per legem promissio Abrahæ, aut semini eius ut heres esset mundi: sed per iustitiam fidei. | |
Roma | VulgCont | 4:16 | Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei, qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrum ante Deum, | |
Roma | VulgCont | 4:17 | cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt. (Sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te.) | |
Roma | VulgCont | 4:18 | Qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum. | |
Roma | VulgCont | 4:19 | Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum iam fere centum esset annorum: et emortuam vulvam Saræ: | |
Roma | VulgCont | 4:20 | In repromissione etiam Dei non hæsitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo: | |
Roma | VulgCont | 4:23 | Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad iustitiam: | |
Roma | VulgCont | 4:24 | sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Iesum Christum Dominum nostrum a mortuis, | |