ROMANS
Chapter 11
Roma | VulgCont | 11:1 | Dico ergo: Numquid Deus repulit populum suum? Absit. Nam et ego Israelita sum ex semine Abraham, de tribu Beniamin: | |
Roma | VulgCont | 11:2 | Non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura: quemadmodum interpellat Deum adversum Israel? | |
Roma | VulgCont | 11:3 | Domine, Prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt: et ego relictus sum solus, et quærunt animam meam. | |
Roma | VulgCont | 11:4 | Sed quid dicit illi divinum responsum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal. | |
Roma | VulgCont | 11:7 | Quid ergo? quod quærebat Israel, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: ceteri vero excæcati sunt: | |
Roma | VulgCont | 11:8 | sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis: oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem. | |
Roma | VulgCont | 11:9 | Et David dicit: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis. | |
Roma | VulgCont | 11:11 | Dico ergo: Numquid sic offenderunt ut caderent? Absit. Sed illorum delicto, salus est Gentibus ut illos æmulentur. | |
Roma | VulgCont | 11:12 | Quod si delictum illorum divitiæ sunt mundi, et diminutio eorum divitiæ Gentium: quanto magis plenitudo eorum? | |
Roma | VulgCont | 11:13 | Vobis enim dico Gentibus: Quamdiu quidem ego sum Gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo, | |
Roma | VulgCont | 11:14 | si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis. | |
Roma | VulgCont | 11:15 | Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi: quæ assumptio, nisi vita ex mortuis? | |
Roma | VulgCont | 11:17 | Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es, | |
Roma | VulgCont | 11:18 | noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix te. | |
Roma | VulgCont | 11:20 | Bene: propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sapere, sed time. | |
Roma | VulgCont | 11:22 | Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei: in eos quidem, qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris. | |
Roma | VulgCont | 11:23 | Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos. | |
Roma | VulgCont | 11:24 | Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis ii, qui secundum naturam, inserentur suæ olivæ? | |
Roma | VulgCont | 11:25 | Nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc: (ut non sitis vobis ipsis sapientes) quia cæcitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo Gentium intraret, | |
Roma | VulgCont | 11:26 | et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Iacob. | |
Roma | VulgCont | 11:28 | Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos: secundum electionem autem, charissimi propter patres. | |
Roma | VulgCont | 11:30 | Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum: | |
Roma | VulgCont | 11:31 | ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam: ut et ipsi misericordiam consequantur. | |
Roma | VulgCont | 11:33 | O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei: quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viæ eius! | |