Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ROMANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 9
Roma VulgCont 9:1  Veritatem dico in Christo, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto:
Roma VulgCont 9:2  quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo.
Roma VulgCont 9:3  Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem,
Roma VulgCont 9:4  qui sunt Israelitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa:
Roma VulgCont 9:5  quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen.
Roma VulgCont 9:6  Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israel sunt, ii sunt Israelitæ:
Roma VulgCont 9:7  neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen:
Roma VulgCont 9:8  id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine.
Roma VulgCont 9:9  Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam: et erit Saræ filius.
Roma VulgCont 9:10  Non solum autem illa: sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri.
Roma VulgCont 9:11  Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali, (ut secundum electionem propositum Dei maneret)
Roma VulgCont 9:12  non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei: Quia maior serviet minori,
Roma VulgCont 9:13  sicut scriptum est: Iacob dilexi, Esau autem odio habui.
Roma VulgCont 9:14  Quid ergo dicemus? Numquid iniquitas apud Deum? Absit.
Roma VulgCont 9:15  Moysi enim dicit: Miserebor cuius misereor: et misericordiam præstabo cuius miserebor.
Roma VulgCont 9:16  Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.
Roma VulgCont 9:17  Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuncietur nomen meum in universa terra.
Roma VulgCont 9:19  Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? Voluntati enim eius quis resistit?
Roma VulgCont 9:20  O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei, qui se finxit: Quid me fecisti sic?
Roma VulgCont 9:21  An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam?
Roma VulgCont 9:22  Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum,
Roma VulgCont 9:23  ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam.
Roma VulgCont 9:24  Quos et vocavit nos non solum ex Iudæis, sed etiam in Gentibus,
Roma VulgCont 9:25  sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non dilectam, dilectam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.
Roma VulgCont 9:26  Et erit: in loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei vivi.
Roma VulgCont 9:27  Isaias autem clamat pro Israel: Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient.
Roma VulgCont 9:28  Verbum enim consummans, et abbrevians in æquitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram:
Roma VulgCont 9:29  et sicut prædixit Isaias: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus.
Roma VulgCont 9:30  Quid ergo dicemus? Quod gentes, quæ non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam: iustitiam autem, quæ ex fide est.
Roma VulgCont 9:31  Israel vero sectando legem iustitiæ, in legem iustitiæ non pervenit.
Roma VulgCont 9:32  Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis,
Roma VulgCont 9:33  sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: et omnis, qui credit in eum, non confundetur.