Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SIRACH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Sira VulgCont 5:1  Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis.
Sira VulgCont 5:2  Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui:
Sira VulgCont 5:3  et ne dixeris: Quomodo potui? aut: Quis me subiiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit.
Sira VulgCont 5:4  Ne dixeris: Peccavi, et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor.
Sira VulgCont 5:5  De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adiicias peccatum super peccatum.
Sira VulgCont 5:6  Et ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur.
Sira VulgCont 5:7  Misericordia enim, et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius.
Sira VulgCont 5:8  Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem.
Sira VulgCont 5:9  Subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te.
Sira VulgCont 5:10  Noli anxius esse in divitiis iniustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ.
Sira VulgCont 5:11  Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam. Sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.
Sira VulgCont 5:12  Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia, et prosequatur te verbum pacis et iustitiæ.
Sira VulgCont 5:13  Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas: et cum sapientia proferas responsum verum.
Sira VulgCont 5:14  Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.
Sira VulgCont 5:15  Honor et gloria in sermone sensati, lingua vero imprudentis subversio est ipsius.
Sira VulgCont 5:16  Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris, et confundaris.
Sira VulgCont 5:17  Super furem enim est confusio et pœnitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia.