Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SIRACH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 34
Sira VulgCont 34:1  Vana spes, et mendacium viro insensato: et somnia extollunt imprudentes.
Sira VulgCont 34:2  Quasi qui apprehendit umbram, et persequitur ventum: sic et qui attendit ad visa mendacia.
Sira VulgCont 34:3  Hoc secundum hoc visio somniorum: ante faciem hominis similitudo hominis.
Sira VulgCont 34:4  Ab immundo quid mundabitur? Et a mendace quid verum dicetur?
Sira VulgCont 34:5  Divinatio erroris, et auguria mendacia, et somnia malefacientium, vanitas est.
Sira VulgCont 34:6  Et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum:
Sira VulgCont 34:7  multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis.
Sira VulgCont 34:8  Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur.
Sira VulgCont 34:9  Qui non est tentatus, quid scit? Vir in multis expertus, cogitabit multa: et qui multa didicit, enarrabit intellectum.
Sira VulgCont 34:10  Qui non est expertus, pauca recognoscit: qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam.
Sira VulgCont 34:11  Qui tentatus non est, qualia scit? Qui implanatus est, abundabit nequitia.
Sira VulgCont 34:12  Multa vidi errando, et plurimas verborum consuetudines.
Sira VulgCont 34:13  Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei.
Sira VulgCont 34:14  Spiritus timentium Deum quæritur, et in respectu illius benedicetur.
Sira VulgCont 34:15  Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se.
Sira VulgCont 34:16  Qui timet Dominum nihil trepidabit, et non pavebit: quoniam ipse est spes eius.
Sira VulgCont 34:19  Oculi Domini super timentes eum, protector potentiæ, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani,
Sira VulgCont 34:20  deprecatio offensionis, et adiutorium casus, exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam et benedictionem.
Sira VulgCont 34:21  Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitæ subsannationes iniustorum.
Sira VulgCont 34:22  Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et iustitiæ.
Sira VulgCont 34:23  Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum: nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis.
Sira VulgCont 34:24  Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui.
Sira VulgCont 34:25  Panis egentium vita pauperum est: qui defraudat illum, homo sanguinis est.
Sira VulgCont 34:26  Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum.
Sira VulgCont 34:27  Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt.
Sira VulgCont 34:28  Unus ædificans, et unus destruens: quid prodest illis nisi labor?
Sira VulgCont 34:29  Unus orans, et unus maledicens: cuius vocem exaudiet Deus?
Sira VulgCont 34:30  Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio illius?
Sira VulgCont 34:31  Sic homo qui ieiunat in peccatis suis: et iterum eadem faciens, quid proficit humiliando se? Orationem illius quis exaudiet?