Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SIRACH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 22
Sira VulgCont 22:1  In lapide luteo lapidatus est piger, et omnes loquentur super aspernationem illius.
Sira VulgCont 22:2  De stercore boum lapidatus est piger: et omnis, qui tetigerit eum, excutiet manus.
Sira VulgCont 22:3  Confusio patris est de filio indisciplinato: filia autem in deminoratione fiet.
Sira VulgCont 22:4  Filia prudens hereditas viro suo. Nam quæ confundit, in contumeliam fit genitoris.
Sira VulgCont 22:5  Patrem et virum confundit audax, et ab impiis non minorabitur: ab utrisque autem inhonorabitur.
Sira VulgCont 22:6  Musica in luctu importuna narratio: flagella et doctrina in omni tempore sapientia.
Sira VulgCont 22:8  Qui narrat verbum non audienti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno.
Sira VulgCont 22:9  Cum dormiente loquitur qui enarrat stulto sapientiam: et in fine narrationis dicit: Quis est hic?
Sira VulgCont 22:10  Supra mortuum plora, defecit enim lux eius: et supra fatuum plora, defecit enim sensus.
Sira VulgCont 22:12  Nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui.
Sira VulgCont 22:13  Luctus mortui septem dies: fatui autem et impii omnes dies vitæ illorum.
Sira VulgCont 22:14  Cum stulto ne multum loquaris, et cum insensato ne abieris.
Sira VulgCont 22:15  Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis peccato illius.
Sira VulgCont 22:16  Deflecte ab illo, et invenies requiem, et non acediaberis in stultitia illius.
Sira VulgCont 22:17  Super plumbum quid gravabitur? Et quod illi aliud nomen quam fatuus?
Sira VulgCont 22:18  Arenam, et salem, et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem, et fatuum, et impium.
Sira VulgCont 22:19  Loramentum ligneum colligatum in fundamento ædificii non dissolvetur: sic et cor confirmatum in cogitatione consilii.
Sira VulgCont 22:20  Cogitatus sensati in omni tempore, metu non depravabitur.
Sira VulgCont 22:21  Sicut pali in excelsis, et cæmenta sine impensa posita contra faciem venti non permanebunt:
Sira VulgCont 22:22  sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistet.
Sira VulgCont 22:23  Sicut cor trepidum in cogitatione fatui, omni tempore non metuet, sic et qui in præceptis Dei permanet semper.
Sira VulgCont 22:24  Pungens oculum deducit lacrymas: et qui pungit cor, profert sensum.
Sira VulgCont 22:25  Mittens lapidem in volatilia, deiiciet illa: sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam.
Sira VulgCont 22:26  Ad amicum et si produxeris gladium, non desperes: est enim regressus.
Sira VulgCont 22:27  Ad amicum si aperueris os triste, non timeas: est enim concordatio: excepto convitio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa: in his omnibus effugiet amicus.
Sira VulgCont 22:28  Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius læteris.
Sira VulgCont 22:29  In tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hereditate illius coheres sis.
Sira VulgCont 22:30  Ante ignem camini vapor, et fumus ignis inaltatur: sic et ante sanguinem maledicta, et contumeliæ, et minæ.
Sira VulgCont 22:31  Amicum salutare non confundar, a facie illius non me abscondam: et si mala mihi evenerint per illum, sustinebo.
Sira VulgCont 22:33  Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me?