Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SIRACH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 16
Sira VulgCont 16:1  Ne iucunderis in filiis impiis, si multiplicentur: nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis.
Sira VulgCont 16:2  Non credas vitæ illorum, et ne respexeris in labores eorum.
Sira VulgCont 16:3  Melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii:
Sira VulgCont 16:4  Et utile est mori sine filiis quam relinquere filios impios.
Sira VulgCont 16:5  Ab uno sensato inhabitabitur patria, tribus impiorum deseretur.
Sira VulgCont 16:6  Multa talia vidit oculis meus, et fortiora horum audivit auris mea.
Sira VulgCont 16:7  In synagoga peccantium exardebit ignis, et in gente incredibili exardescet ira.
Sira VulgCont 16:8  Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes, qui destructi sunt confidentes suæ virtuti:
Sira VulgCont 16:9  et non pepercit peregrinationi Lot, et execratus est eos præ superbia verbi illorum.
Sira VulgCont 16:10  Non misertus est illis, gentem totam perdens, et extollentem se in peccatis suis.
Sira VulgCont 16:11  Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui: et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis.
Sira VulgCont 16:12  Misericordia enim et ira est cum illo. Potens exoratio, et effundens iram:
Sira VulgCont 16:13  secundum misericordiam suam, sic correptio illius homines secundum opera sua iudicat.
Sira VulgCont 16:14  Non effugiet in rapina peccator, et non retardabit sufferentia misericordiam facientis.
Sira VulgCont 16:15  Omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis ipsius.
Sira VulgCont 16:16  Non dicas: A Deo abscondar, et ex summo quis mei memorabitur?
Sira VulgCont 16:17  In populo magno non agnoscar: quæ est enim anima mea in tam immensa creatura?
Sira VulgCont 16:18  Ecce cælum, et cæli cælorum, abyssus, et universa terra, et quæ in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur;
Sira VulgCont 16:19  montes simul, et colles, et fundamenta terræ: cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur.
Sira VulgCont 16:20  Et in omnibus his insensatum est cor: et omne cor intelligitur ab illo:
Sira VulgCont 16:21  Et vias illius quis intelligit, et procellam, quam nec oculus videbit hominis?
Sira VulgCont 16:22  Nam plurima illius opera sunt in absconsis: sed opera iustitiæ eius quis enunciabit? Aut quis sustinebit? Longe enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio omnium in consummatione est.
Sira VulgCont 16:23  Qui minoratur corde, cogitat inania: et vir imprudens, et errans cogitat stulta.
Sira VulgCont 16:24  Audi me fili, et disce disciplinam sensus, et in verbis meis attende in corde tuo,
Sira VulgCont 16:25  et dicam in æquitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam: et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in æquitate spiritus virtutes, quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuncio scientiam eius.
Sira VulgCont 16:26  In iudicio Dei opera eius ab initio, et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum, et initia eorum in gentibus suis.
Sira VulgCont 16:27  Ornavit in æternum opera illorum, nec esurierunt, nec laboraverunt, et non destiterunt ab operibus suis.
Sira VulgCont 16:28  Unusquisque proximum sibi non angustiabit in æternum.
Sira VulgCont 16:30  Post hæc Deus in terram respexit, et implevit illam bonis suis.
Sira VulgCont 16:31  Anima omnis vitalis denunciavit ante faciem ipsius, et in ipsam iterum reversio illorum.