Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SIRACH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 46
Sira VulgCont 46:1  Fortis in bello Iesus Nave successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum,
Sira VulgCont 46:2  maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur hereditatem Israel.
Sira VulgCont 46:3  Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas, et iactando contra civitates rhomphæas!
Sira VulgCont 46:4  Quis ante illum sic restitit? Nam hostes ipse Dominus perduxit:
Sira VulgCont 46:5  An non in iracundia eius impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo?
Sira VulgCont 46:6  Invocavit Altissimum Potentem in oppugnando inimicos undique, et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis.
Sira VulgCont 46:7  Impetum fecit contra gentem hostilem, et in descensu perdidit contrarios,
Sira VulgCont 46:8  ut cognoscant gentes potentiam eius: quia contra Deum pugnare non est facile. Et secutus est a tergo Potentis:
Sira VulgCont 46:9  et in diebus Moysi misericordiam fecit ipse, et Caleb filius Iephone, stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis, et perfringere murmur malitiæ.
Sira VulgCont 46:10  Et ipsi duo constituti, a periculo liberati sunt a numero sexcentorum millium peditum, inducere illos in hereditatem, in terram, quæ manat lac et mel.
Sira VulgCont 46:11  Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terræ locum, et semen ipsius obtinuit hereditatem:
Sira VulgCont 46:12  ut viderent omnes filii Israel quia bonum est obsequi sancto Deo.
Sira VulgCont 46:13  Et iudices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor: qui non aversi sunt a Domino,
Sira VulgCont 46:14  ut sit memoria illorum in benedictione, et ossa eorum pullulent de loco suo,
Sira VulgCont 46:15  et nomen eorum permaneat in æternum, permanens ad filios illorum, sanctorum virorum gloria.
Sira VulgCont 46:16  Dilectus a Domino Deo suo Samuel propheta Domini, renovavit imperium, et unxit principes in gente sua.
Sira VulgCont 46:17  In lege Domini congregationem iudicavit, et vidit Deus Iacob, et in fide sua probatus est propheta.
Sira VulgCont 46:18  Et cognitus est in verbis suis fidelis, quia vidit Deum lucis:
Sira VulgCont 46:19  et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique in oblatione agni inviolati.
Sira VulgCont 46:20  Et intonuit de cælo Dominus, et in sonitu magno auditam fecit vocem suam,
Sira VulgCont 46:21  et contrivit principes Tyriorum, et omnes duces Philisthiim:
Sira VulgCont 46:22  et ante tempus finis vitæ suæ et sæculi, testimonium præbuit in conspectu Domini, et Christi, pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit, et non accusavit illum homo.
Sira VulgCont 46:23  Et post hoc dormivit, et notum fecit regi, et ostendit illi finem vitæ suæ, et exaltavit vocem suam de terra in prophetia delere impietatem gentis.