SIRACH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
Chapter 5
Sira | VulgHetz | 5:1 | Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis. | |
Sira | VulgHetz | 5:3 | et ne dixeris: Quomodo potui? aut quis me subiiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit. | |
Sira | VulgHetz | 5:4 | Ne dixeris: Peccavi, et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor. | |
Sira | VulgHetz | 5:5 | De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adiicias peccatum super peccatum. | |
Sira | VulgHetz | 5:6 | Et ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur. | |
Sira | VulgHetz | 5:7 | Misericordia enim, et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius. | |
Sira | VulgHetz | 5:10 | Noli anxius esse in divitiis iniustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ. | |
Sira | VulgHetz | 5:11 | Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam. sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua. | |
Sira | VulgHetz | 5:12 | Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia, et prosequatur te verbum pacis et iustitiæ. | |
Sira | VulgHetz | 5:13 | Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas: et cum sapientia proferas responsum verum. | |
Sira | VulgHetz | 5:14 | Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. | |
Sira | VulgHetz | 5:15 | Honor et gloria in sermone sensati, lingua vero imprudentis subversio est ipsius. | |
Sira | VulgHetz | 5:17 | Super furem enim est confusio et pœnitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia. | |