Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SIRACH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 46
Sira VulgHetz 46:1  Fortis in bello Iesus Nave successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum,
Sira VulgHetz 46:2  maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur hereditatem Israel.
Sira VulgHetz 46:3  Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas, et iactando contra civitates romphæas?
Sira VulgHetz 46:4  Quis ante illum sic restitit? Nam hostes ipse Dominus perduxit:
Sira VulgHetz 46:5  An non in iracundia eius impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo?
Sira VulgHetz 46:6  Invocavit Altissimum potentem in oppugnando inimicos undique, et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis.
Sira VulgHetz 46:7  Impetum fecit contra gentem hostilem, et in descensu perdidit contrarios,
Sira VulgHetz 46:8  ut cognoscant Gentes potentiam eius, quia contra Deum pugnare non est facile. Et secutus est a tergo potentis:
Sira VulgHetz 46:9  et in diebus Moysi misericordiam fecit ipse, et Caleb filius Iephone, stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis, et perfringere murmur malitiæ.
Sira VulgHetz 46:10  Et ipsi duo constituti, a periculo liberati sunt a numero sexcentorum millium peditum, inducere illos in hereditatem, in terram, quæ manat lac et mel.
Sira VulgHetz 46:11  Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terræ locum, et semen ipsius obtinuit hereditatem:
Sira VulgHetz 46:12  ut viderent omnes filii Israel quia bonum est obsequi sancto Deo.
Sira VulgHetz 46:13  Et iudices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor: qui non aversi sunt a Domino,
Sira VulgHetz 46:14  ut sit memoria illorum in benedictione, et ossa eorum pullulent de loco suo,
Sira VulgHetz 46:15  et nomen eorum permaneat in æternum, permanens ad filios illorum, sanctorum virorum gloria.
Sira VulgHetz 46:16  Dilectus a Domino Deo suo Samuel propheta Domini, renovavit imperium, et unxit principes in gente sua.
Sira VulgHetz 46:17  In lege Domini congregationem iudicavit, et vidit Deus Iacob, et in fide sua probatus est propheta.
Sira VulgHetz 46:18  Et cognitus est in verbis suis fidelis, quia vidit Deum lucis:
Sira VulgHetz 46:19  et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique in oblatione agni inviolati.
Sira VulgHetz 46:20  Et intonuit de cælo Dominus, et in sonitu magno auditam fecit vocem suam,
Sira VulgHetz 46:21  et contrivit principes Tyriorum, et omnes duces Philisthiim:
Sira VulgHetz 46:22  et ante tempus finis vitæ suæ et sæculi, testimonium præbuit in conspectu Domini, et Christi, pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit, et non accusavit illum homo.
Sira VulgHetz 46:23  Et post hoc dormivit, et notum fecit regi, et ostendit illi finem vitæ suæ, et exaltavit vocem suam de terra in prophetia delere impietatem gentis.