Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SIRACH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Sira VulgHetz 2:1  Fili accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia, et timore, et præpara animam tuam ad tentationem.
Sira VulgHetz 2:2  Deprime cor tuum, et sustine: inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus: et ne festines in tempore obductionis.
Sira VulgHetz 2:3  Sustine sustentationes Dei: coniungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua.
Sira VulgHetz 2:4  Omne, quod tibi applicitum fuerit, accipe: et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe:
Sira VulgHetz 2:5  quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis.
Sira VulgHetz 2:6  Crede Deo, et recuperabit te. et dirige viam tuam, et spera in illum. Serva timorem illius, et in illo veterasce.
Sira VulgHetz 2:7  Metuentes Dominum sustinete misericordiam eius: et non deflectatis ab illo ne cadatis.
Sira VulgHetz 2:8  Qui timetis Dominum, credite illi: et non evacuabitur merces vestra.
Sira VulgHetz 2:9  Qui timetis Dominum, sperate in illum: et in oblectationem veniet vobis misericordia.
Sira VulgHetz 2:10  Qui timetis Dominum diligite illum, et illuminabuntur corda vestra.
Sira VulgHetz 2:11  Respicite filii nationes hominum: et scitote quia nullus speravit in Domino, et confusus est.
Sira VulgHetz 2:12  Quis enim permansit in mandatis eius, et derelictus est? aut quis invocavit eum, et despexit illum?
Sira VulgHetz 2:13  Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata: et protector est omnibus exquirentibus se in veritate.
Sira VulgHetz 2:14  Væ duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis.
Sira VulgHetz 2:15  Væ dissolutis corde, qui non credunt Deo: et ideo non protegentur ab eo.
Sira VulgHetz 2:16  Væ his, qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas.
Sira VulgHetz 2:18  Qui timent Dominum, non erunt incredibiles verbo illius: et qui diligunt illum, conservabunt viam illius.
Sira VulgHetz 2:19  Qui timent Dominum, inquirent quæ beneplacita sunt ei: et qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius.
Sira VulgHetz 2:20  Qui timent Dominum, præparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas.
Sira VulgHetz 2:21  Qui timent Dominum, custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius,
Sira VulgHetz 2:22  dicentes: Si pœnitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum.
Sira VulgHetz 2:23  Secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius cum ipso est.