Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SIRACH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 13
Sira VulgHetz 13:1  Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea: et qui communicaverit superbo, induet superbiam.
Sira VulgHetz 13:2  Pondus super se tollat qui honestiori se communicat. Et ditiori te ne socius fueris.
Sira VulgHetz 13:3  Quid communicabit cacabus ad ollam? quando enim se colliserint, confringetur.
Sira VulgHetz 13:4  Dives iniuste egit, et fremet: pauper autem læsus tacebit.
Sira VulgHetz 13:5  Si largitus fueris, assumet te: et si non habueris, derelinquet te.
Sira VulgHetz 13:6  Si habes, convivet tecum, et evacuabit te, et ipse non dolebit super te.
Sira VulgHetz 13:7  Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet: Quid opus est tibi?
Sira VulgHetz 13:8  Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis, et ter: et in novissimo deridebit te: et postea videns derelinquet te, et caput suum movebit ad te.
Sira VulgHetz 13:11  Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris.
Sira VulgHetz 13:12  Advocatus a potentiore discede: ex hoc enim magis te advocabit.
Sira VulgHetz 13:13  Ne improbus sis, ne impingaris: et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem.
Sira VulgHetz 13:14  Ne retineas ex æquo loqui cum illo: nec credas multis verbis illius. ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis.
Sira VulgHetz 13:15  Immitis animus illius conservabit verba tua: et non parcet de malitia, et de vinculis.
Sira VulgHetz 13:16  Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo: quoniam cum subversione tua ambulas.
Sira VulgHetz 13:17  Audiens vero illa quasi in somnis vide, et vigilabis.
Sira VulgHetz 13:18  Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua.
Sira VulgHetz 13:19  Omne animal diligit simile sibi: sic et omnis homo proximum sibi.
Sira VulgHetz 13:20  Omnis caro ad similem sibi coniungetur, et omnis homo simili sui sociabitur.
Sira VulgHetz 13:21  Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator iusto.
Sira VulgHetz 13:22  Quæ communicatio sancto homini ad canem? aut quæ pars diviti ad pauperem?
Sira VulgHetz 13:23  Venatio leonis onager in eremo: sic et pascua divitum, sunt pauperes.
Sira VulgHetz 13:24  Et sicut abominatio est superbo humilitas: sic et execratio divitis pauper.
Sira VulgHetz 13:25  Dives commotus confirmatur ab amicis suis: humilis autem cum ceciderit expelletur et a notis.
Sira VulgHetz 13:26  Diviti decepto multi recuperatores: locutus est superbia, et iustificaverunt illum.
Sira VulgHetz 13:27  humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus.
Sira VulgHetz 13:28  Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent.
Sira VulgHetz 13:29  Pauper locutus est, et dicunt: Quis est hic? et si offenderit, subvertent illum.
Sira VulgHetz 13:30  Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia: et nequissima paupertas in ore impii.
Sira VulgHetz 13:31  Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala.
Sira VulgHetz 13:32  Vestigium cordis boni, et faciem bonam difficile invenies, et cum labore.