SIRACH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
Chapter 42
Sira | VulgHetz | 42:1 | Non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi, et eris vere sine confusione, et invenies gratiam in conspectu omnium hominum: ne pro his omnibus confundaris, et ne accipias personam ut delinquas. | |
Sira | VulgHetz | 42:5 | de corruptione emptionis, et negotiatorum, et de multa disciplina filiorum, et servo pessimo latus sanguinare. | |
Sira | VulgHetz | 42:7 | Ubi manus multæ sunt, claude, et quodcumque trades, numera, et appende: datum vero, et acceptum omne describe. | |
Sira | VulgHetz | 42:8 | De disciplina insensati et fatui, et de senioribus, qui iudicantur ab adolescentibus: et eris eruditus in omnibus, et probabilis in conspectu omnium vivorum. | |
Sira | VulgHetz | 42:9 | Filia patris abscondita est vigilia, et solicitudo eius aufert somnum, ne forte in adolescentia sua adulta efficiatur, et cum viro commorata odibilis fiat: | |
Sira | VulgHetz | 42:10 | nequando polluatur in virginitate sua, et in paternis suis gravida inveniatur: ne forte cum viro commorata transgrediatur, aut certe sterilis efficiatur. | |
Sira | VulgHetz | 42:11 | Super filiam luxuriosam confirma custodiam: ne quando faciat te in opprobrium venire inimicis, a detractione in civitate, et obiectione plebis, et confundat te in multitudine populi. | |
Sira | VulgHetz | 42:14 | Melior est enim iniquitas viri, quam mulier benefaciens, et mulier confundens in opprobrium. | |
Sira | VulgHetz | 42:15 | Memor ero igitur operum Domini, et quæ vidi annunciabo. In sermonibus Domini opera eius. | |
Sira | VulgHetz | 42:17 | Nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua, quæ confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua? | |
Sira | VulgHetz | 42:19 | Cognovit enim Dominus omnem scientiam, et inspexit in signum ævi, annuncians quæ præterierunt, et quæ superventura sunt, revelans vestigia occultorum. | |
Sira | VulgHetz | 42:21 | Magnalia sapientiæ suæ decoravit: qui est ante sæculum et usque in sæculum, neque adiectum est, | |
Sira | VulgHetz | 42:24 | Omnia hæc vivunt, et manent in sæculum, et in omni necessitate omnia obaudiunt ei. | |