SIRACH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
Chapter 17
Sira | VulgHetz | 17:3 | Numerum dierum, et tempus dedit illi, et dedit illi potestatem eorum, quæ sunt super terram. | |
Sira | VulgHetz | 17:4 | Posuit timorem illius super omnem carnem, et dominatus est bestiarum et volatilium. | |
Sira | VulgHetz | 17:5 | Creavit ex ipso adiutorium simile sibi: consilium, et linguam, et oculos, et aures, et cor dedit illis excogitandi: et disciplina intellectus replevit illos. | |
Sira | VulgHetz | 17:6 | Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum, et mala et bona ostendit illis. | |
Sira | VulgHetz | 17:8 | ut nomen sanctificationis collaudent: et gloriari in mirabilibus illius, ut magnalia enarrent operum eius. | |
Sira | VulgHetz | 17:10 | Testamentum æternum constituit cum illis, et iustitiam et iudicia sua ostendit illis. | |
Sira | VulgHetz | 17:11 | Et magnalia honoris eius vidit oculus illorum, et honorem vocis audierunt aures illorum, et dixit illis: Attendite ab omni iniquo. | |
Sira | VulgHetz | 17:16 | Et omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei: et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum. | |
Sira | VulgHetz | 17:17 | Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem illorum, et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei. | |
Sira | VulgHetz | 17:18 | Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit: | |
Sira | VulgHetz | 17:19 | et postea resurget, et retribuet illis retributionem, unicuique in caput ipsorum, et convertet in interiores partes terræ. | |
Sira | VulgHetz | 17:20 | Pœnitentibus autem dedit viam iustitiæ, et confirmavit deficientes sustinere, et destinavit illis sortem veritatis. | |
Sira | VulgHetz | 17:23 | Revertere ad Dominum, et avertere ab iniustitia tua, et nimis odito execrationem: | |
Sira | VulgHetz | 17:24 | et cognosce iustitias et iudicia Dei, et sta in sorte propositionis, et orationis altissimi Dei. | |
Sira | VulgHetz | 17:26 | Non demoreris in errore impiorum, ante mortem confitere. A mortuo quasi nihil, perit confessio. | |
Sira | VulgHetz | 17:27 | Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis: et laudabis Deum, et gloriaberis in miserationibus illius. | |
Sira | VulgHetz | 17:29 | Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis, et in vanitate malitiæ placuerunt. | |
Sira | VulgHetz | 17:30 | Quid lucidius sole? et hic deficiet. Aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis? et hoc arguetur. | |