Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
TOBIT
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 14
Tobi VulgClem 14:1  Et consummati sunt sermones Tobiæ. Et postquam illuminatus est Tobias, vixit annis quadraginta duobus, et vidit filios nepotum suorum.
Tobi VulgClem 14:2  Completis itaque annis centum duobus, sepultus est honorifice in Ninive.
Tobi VulgClem 14:3  Quinquaginta namque et sex annorum lumen oculorum amisit, sexagenarius vero recepit.
Tobi VulgClem 14:4  Reliquum vero vitæ suæ in gaudio fuit, et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace.
Tobi VulgClem 14:5  In hora autem mortis suæ vocavit ad se Tobiam filium suum, et septem juvenes filios ejus nepotes suos, dixitque eis :
Tobi VulgClem 14:6  Prope erit interitus Ninive : non enim excidit verbum Domini : et fratres nostri, qui dispersi sunt a terra Israël, revertentur ad eam.
Tobi VulgClem 14:7  Omnis autem deserta terra ejus replebitur, et domus Dei, quæ in ea incensa est, iterum reædificabitur : ibique revertentur omnes timentes Deum,
Tobi VulgClem 14:8  et relinquent gentes idola sua, et venient in Jerusalem, et inhabitabunt in ea :
Tobi VulgClem 14:9  et gaudebunt in ea omnes reges terræ, adorantes regem Israël.
Tobi VulgClem 14:10  Audite ergo, filii mei, patrem vestrum : servite Domino in veritate, et inquirite ut faciatis quæ placita sunt illi :
Tobi VulgClem 14:11  et filiis vestris mandate ut faciant justitias et eleemosynas, ut sint memores Dei, et benedicant eum in omni tempore in veritate, et in tota virtute sua.
Tobi VulgClem 14:12  Nunc ergo filii, audite me, et nolite manere hic : sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro, ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc :
Tobi VulgClem 14:14  Factum est autem post obitum matris suæ, Tobias abscessit ex Ninive cum uxore sua, et filiis, et filiorum filiis, et reversus est ad soceros suos :
Tobi VulgClem 14:15  invenitque eos incolumes in senectute bona : et curam eorum gessit, et ipse clausit oculos eorum : et omnem hæreditatem domus Raguelis ipse percepit : viditque quintam generationem, filios filiorum suorum.
Tobi VulgClem 14:16  Et completis annis nonaginta novem in timore Domini, cum gaudio sepelierunt eum.
Tobi VulgClem 14:17  Omnis autem cognatio ejus et omnis generatio ejus in bona vita et in sancta conversatione permansit, ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus, et cunctis habitantibus in terra.