Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
TOBIT
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 4
Tobi VulgClem 4:1  Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset, vocavit ad se Tobiam filium suum,
Tobi VulgClem 4:2  dixitque ei : Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo quasi fundamentum construe.
Tobi VulgClem 4:3  Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli : et honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus :
Tobi VulgClem 4:4  memor enim esse debes, quæ et quanta pericula passa sit propter te in utero suo.
Tobi VulgClem 4:5  Cum autem et ipsa compleverit tempus vitæ suæ, sepelias eam circa me.
Tobi VulgClem 4:6  Omnibus autem diebus vitæ tuæ in mente habeto Deum : et cave ne aliquando peccato consentias, et prætermittas præcepta Domini Dei nostri.
Tobi VulgClem 4:7  Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere : ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini.
Tobi VulgClem 4:9  Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude.
Tobi VulgClem 4:10  Præmium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis :
Tobi VulgClem 4:11  quoniam eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras.
Tobi VulgClem 4:12  Fiducia magna erit coram summo Deo, eleemosyna omnibus facientibus eam.
Tobi VulgClem 4:13  Attende tibi, fili mi, ab omni fornicatione, et præter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire.
Tobi VulgClem 4:14  Superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas : in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio.
Tobi VulgClem 4:15  Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem restitue, et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat.
Tobi VulgClem 4:16  Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias.
Tobi VulgClem 4:17  Panem tuum cum esurientibus et egenis comede, et de vestimentis tuis nudos tege.
Tobi VulgClem 4:18  Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus.
Tobi VulgClem 4:20  Omni tempore benedic Deum : et pete ab eo ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant.
Tobi VulgClem 4:21  Indico etiam tibi, fili mi, dedisse me decem talenta argenti, dum adhuc infantulus esses, Gabelo, in Rages civitate Medorum, et chirographum ejus apud me habeo :
Tobi VulgClem 4:22  et ideo perquire quomodo ad eum pervenias, et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti, et restituas ei chirographum suum.
Tobi VulgClem 4:23  Noli timere, fili mi : pauperem quidem vitam gerimus, sed multa bona habebimus si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni peccato, et fecerimus bene.