Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
TOBIT
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Tobi VulgClem 5:1  Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit : Omnia quæcumque præcepisti mihi faciam, pater.
Tobi VulgClem 5:2  Quomodo autem pecuniam hanc requiram, ignoro : ille me nescit, et ego eum ignoro : quod signum dabo ei ? sed neque viam per quam pergatur illuc aliquando cognovi.
Tobi VulgClem 5:3  Tunc pater suus respondit illi, et dixit : Chirographum quidem illius penes me habeo : quod dum illi ostenderis, statim restituet.
Tobi VulgClem 5:4  Sed perge nunc, et inquire tibi aliquem fidelem virum, qui eat tecum salva mercede sua, ut dum adhuc vivo, recipias eam.
Tobi VulgClem 5:5  Tunc egressus Tobias, invenit juvenem splendidum stantem præcinctum, et quasi paratum ad ambulandum.
Tobi VulgClem 5:6  Et ignorans quod angelus Dei esset, salutavit eum, et dixit : Unde te habemus, bone juvenis ?
Tobi VulgClem 5:7  At ille respondit : Ex filiis Israël. Et Tobias dixit ei : Nosti viam quæ ducit in regionem Medorum ?
Tobi VulgClem 5:8  Cui respondit : Novi : et omnia itinera ejus frequenter ambulavi, et mansi apud Gabelum fratrem nostrum, qui moratur in Rages civitate Medorum, quæ posita est in monte Ecbatanis.
Tobi VulgClem 5:9  Cui Tobias ait : Sustine me obsecro, donec hæc ipsa nuntiem patri meo.
Tobi VulgClem 5:10  Tunc ingressus Tobias, indicavit universa hæc patri suo. Super quæ admiratus pater, rogavit ut introiret ad eum.
Tobi VulgClem 5:11  Ingressus itaque salutavit eum, et dixit : Gaudium tibi sit semper.
Tobi VulgClem 5:12  Et ait Tobias : Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen cæli non video ?
Tobi VulgClem 5:13  Cui ait juvenis : Forti animo esto : in proximo est ut a Deo cureris.
Tobi VulgClem 5:14  Dixit itaque illi Tobias : Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum ? et cum redieris, restituam tibi mercedem tuam.
Tobi VulgClem 5:15  Et dixit ei angelus : Ego ducam, et reducam eum ad te.
Tobi VulgClem 5:16  Cui Tobias respondit : Rogo te, indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu.
Tobi VulgClem 5:17  Cui Raphaël angelus dixit : Genus quæris mercenarii, an ipsum mercenarium qui cum filio tuo eat ?
Tobi VulgClem 5:18  sed ne forte sollicitum te reddam, ego sum Azarias Ananiæ magni filius.
Tobi VulgClem 5:19  Et Tobias respondit : Ex magno genere es tu. Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum.
Tobi VulgClem 5:20  Dixit autem illi angelus : Ego sanum ducam, et sanum tibi reducam filium tuum.
Tobi VulgClem 5:21  Respondens autem Tobias, ait : Bene ambuletis, et sit Deus in itinere vestro, et angelus ejus comitetur vobiscum.
Tobi VulgClem 5:22  Tunc paratis omnibus quæ erant in via portanda, fecit Tobias vale patri suo et matri suæ, et ambulaverunt ambo simul.
Tobi VulgClem 5:23  Cumque profecti essent, cœpit mater ejus flere, et dicere : Baculum senectutis nostræ tulisti, et transmisisti a nobis.
Tobi VulgClem 5:24  Numquam fuisset ipsa pecunia, pro qua misisti eum :
Tobi VulgClem 5:25  sufficiebat enim nobis paupertas nostra, ut divitias computaremus hoc, quod videbamus filium nostrum.
Tobi VulgClem 5:26  Dixitque ei Tobias : Noli flere : salvus perveniet filius noster, et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt illum.
Tobi VulgClem 5:27  Credo enim quod angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia quæ circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos.
Tobi VulgClem 5:28  Ad hanc vocem cessavit mater ejus flere, et tacuit.