TOBIT
Chapter 11
Tobi | VulgClem | 11:1 | Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charan, quæ est in medio itinere contra Niniven, undecimo die. | |
Tobi | VulgClem | 11:3 | Si placet itaque tibi, præcedamus, et lento gradu sequantur iter nostrum familiæ, simul cum conjuge tua, et cum animalibus. | |
Tobi | VulgClem | 11:4 | Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphaël ad Tobiam : Tolle tecum ex felle piscis : erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo, et abierunt. | |
Tobi | VulgClem | 11:5 | Anna autem sedebat secus viam quotidie in supercilio montis, unde respicere poterat de longinquo. | |
Tobi | VulgClem | 11:6 | Et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus, vidit a longe, et illico agnovit venientem filium suum : currensque nuntiavit viro suo, dicens : Ecce venit filius tuus. | |
Tobi | VulgClem | 11:7 | Dixitque Raphaël ad Tobiam : At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum : et gratias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum. | |
Tobi | VulgClem | 11:8 | Statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis, quod portas tecum : scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus, et videbit pater tuus lumen cæli, et in aspectu tuo gaudebit. | |
Tobi | VulgClem | 11:9 | Tunc præcucurrit canis, qui simul fuerat in via : et quasi nuntius adveniens, blandimento suæ caudæ gaudebat. | |
Tobi | VulgClem | 11:10 | Et consurgens cæcus pater ejus, cœpit offendens pedibus currere : et data manu puero, occurrit obviam filio suo. | |
Tobi | VulgClem | 11:11 | Et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua, et cœperunt ambo flere præ gaudio. | |
Tobi | VulgClem | 11:14 | Et sustinuit quasi dimidiam fere horam : et cœpit albugo ex oculis ejus, quasi membrana ovi, egredi. | |
Tobi | VulgClem | 11:17 | Dicebatque Tobias : Benedico te, Domine Deus Israël, quia tu castigasti me, et tu salvasti me : et ecce ego video Tobiam filium meum. | |
Tobi | VulgClem | 11:18 | Ingressa est etiam post septem dies Sara uxor filii ejus et omnis familia sana, et pecora, et cameli, et pecunia multa uxoris ; sed et illa pecunia, quam receperat a Gabelo. | |
Tobi | VulgClem | 11:19 | Et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei, quæ fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat. | |
Tobi | VulgClem | 11:20 | Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiæ gaudentes ad Tobiam, et congratulantes ei de omnibus bonis quæ circa illum ostenderat Deus. | |