Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
TOBIT
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 7
Tobi VulgClem 7:1  Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio.
Tobi VulgClem 7:2  Intuensque Tobiam Raguel, dixit Annæ uxori suæ : Quam similis est juvenis iste consobrino meo !
Tobi VulgClem 7:3  Et cum hæc dixisset, ait : Unde estis juvenes fratres nostri ? At illi dixerunt : Ex tribu Nephthali sumus, ex captivitate Ninive.
Tobi VulgClem 7:4  Dixitque illis Raguel : Nostis Tobiam fratrem meum ? Qui dixerunt : Novimus.
Tobi VulgClem 7:5  Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit angelus ad Raguelem : Tobias, de quo interrogas, pater istius est.
Tobi VulgClem 7:6  Et misit se Raguel, et cum lacrimis osculatus est eum, et plorans supra collum ejus
Tobi VulgClem 7:7  dixit : Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es.
Tobi VulgClem 7:8  Et Anna uxor ejus, et Sara ipsorum filia, lacrimatæ sunt.
Tobi VulgClem 7:9  Postquam autem locuti sunt, præcepit Raguel occidi arietem, et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium,
Tobi VulgClem 7:10  Tobias dixit : Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam tuam.
Tobi VulgClem 7:11  Quo audito verbo Raguel expavit, sciens quid evenerit illis septem viris qui ingressi sunt ad eam : et timere cœpit ne forte et hunc similiter contingeret. Et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum,
Tobi VulgClem 7:12  dixit ei angelus : Noli timere dare eam isti, quoniam huic timenti Deum debetur conjux filia tua : propterea alius non potuit habere illam.
Tobi VulgClem 7:13  Tunc dixit Raguel : Non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit.
Tobi VulgClem 7:14  Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista conjungeretur cognationi suæ secundum legem Moysi : et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam.
Tobi VulgClem 7:15  Et apprehendens dexteram filiæ suæ, dexteræ Tobiæ tradidit, dicens : Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob vobiscum sit, et ipse conjungat vos, impleatque benedictionem suam in vobis.
Tobi VulgClem 7:16  Et accepta carta, fecerunt conscriptionem conjugii.
Tobi VulgClem 7:18  Vocavitque Raguel ad se Annam uxorem suam, et præcepit ei ut præpararet alterum cubiculum.
Tobi VulgClem 7:19  Et introduxit illuc Saram filiam suam, et lacrimata est.
Tobi VulgClem 7:20  Dixitque ei : Forti animo esto, filia mea : Dominus cæli det tibi gaudium pro tædio quod perpessa es.