Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
TOBIT
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
Tobi VulgClem 3:1  Tunc Tobias ingemuit, et cœpit orare cum lacrimis,
Tobi VulgClem 3:2  dicens : Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt, et omnes viæ tuæ, misericordia, et veritas, et judicium.
Tobi VulgClem 3:3  Et nunc Domine, memor esto mei, et ne vindictam sumas de peccatis meis, neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum.
Tobi VulgClem 3:4  Quoniam non obedivimus præceptis tuis, ideo traditi sumus in direptionem, et captivitatem, et mortem, et in fabulam, et in improperium omnibus nationibus in quibus dispersisti nos.
Tobi VulgClem 3:5  Et nunc Domine, magna judicia tua, quia non egimus secundum præcepta tua, et non ambulavimus sinceriter coram te.
Tobi VulgClem 3:6  Et nunc Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum, et præcipe in pace recipi spiritum meum : expedit enim mihi mori magis quam vivere.
Tobi VulgClem 3:7  Eadem itaque die, contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui,
Tobi VulgClem 3:8  quoniam tradita fuerat septem viris, et dæmonium nomine Asmodæus occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam.
Tobi VulgClem 3:9  Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens : Amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum.
Tobi VulgClem 3:10  Numquid et occidere me vis, sicut jam occidisti septem viros ? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus suæ : et tribus diebus, et tribus noctibus non manducavit, neque bibit :
Tobi VulgClem 3:11  sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eam.
Tobi VulgClem 3:12  Factum est autem die tertia, dum compleret orationem, benedicens Dominum
Tobi VulgClem 3:13  dixit : Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum : qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te.
Tobi VulgClem 3:14  Ad te, Domine, faciem meam converto ; ad te oculos meos dirigo.
Tobi VulgClem 3:15  Peto, Domine, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, aut certe desuper terram eripias me.
Tobi VulgClem 3:16  Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia.
Tobi VulgClem 3:17  Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant, participem me præbui.
Tobi VulgClem 3:18  Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea, consensi suscipere.
Tobi VulgClem 3:19  Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni, quia forsitan viro alii conservasti me.
Tobi VulgClem 3:20  Non est enim in hominis potestate consilium tuum.
Tobi VulgClem 3:21  Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit : quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur ; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur ; et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit.
Tobi VulgClem 3:22  Non enim delectaris in perditionibus nostris : quia post tempestatem tranquillum facis, et post lacrimationem et fletum, exultationem infundis.
Tobi VulgClem 3:23  Sit nomen tuum, Deus Israël, benedictum in sæcula.
Tobi VulgClem 3:24  In illo tempore exauditæ sunt preces amborum in conspectu gloriæ summi Dei :
Tobi VulgClem 3:25  et missus est angelus Domini sanctus Raphaël ut curaret eos ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitatæ.