Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
TOBIT
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 8
Tobi VulgClem 8:1  Postquam vero cœnaverunt, introduxerunt juvenem ad eam.
Tobi VulgClem 8:2  Recordatus itaque Tobias sermonum angeli, protulit de cassidili suo partem jecoris, posuitque eam super carbones vivos.
Tobi VulgClem 8:3  Tunc Raphaël angelus apprehendit dæmonium, et religavit illud in deserto superioris Ægypti.
Tobi VulgClem 8:4  Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei : Sara, exsurge, et deprecemur Deum hodie, et cras, et secundum cras : quia his tribus noctibus Deo jungimur ; tertia autem transacta nocte, in nostro erimus conjugio.
Tobi VulgClem 8:5  Filii quippe sanctorum sumus, et non possumus ita conjungi sicut gentes quæ ignorant Deum.
Tobi VulgClem 8:6  Surgentes autem pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis.
Tobi VulgClem 8:7  Dixitque Tobias : Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te cæli et terræ, mareque et fontes, et flumina, et omnes creaturæ tuæ quæ in eis sunt.
Tobi VulgClem 8:8  Tu fecisti Adam de limo terræ, dedistique ei adjutorium Hevam.
Tobi VulgClem 8:9  Et nunc Domine, tu scis quia non luxuriæ causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in sæcula sæculorum.
Tobi VulgClem 8:10  Dixit quoque Sara : Miserere nobis Domine, miserere nobis, et consenescamus ambo pariter sani.
Tobi VulgClem 8:11  Et factum est circa pullorum cantum, accersiri jussit Raguel servos suos, et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulchrum.
Tobi VulgClem 8:12  Dicebat enim : Ne forte simili modo evenerit ei, quo et ceteris illis septem viris qui sunt ingressi ad eam.
Tobi VulgClem 8:13  Cumque parassent fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei :
Tobi VulgClem 8:14  Mitte unam de ancillis tuis, et videat si mortuus est, ut sepeliam eum antequam illucescat dies.
Tobi VulgClem 8:15  At illa misit unam ex ancillis suis. Quæ ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes.
Tobi VulgClem 8:16  Et reversa nuntiavit bonum nuntium : et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor ejus,
Tobi VulgClem 8:17  et dixerunt : Benedicimus te, Domine Deus Israël, quia non contigit quemadmodum putabamus.
Tobi VulgClem 8:18  Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos.
Tobi VulgClem 8:19  Misertus es autem duobus unicis. Fac eos, Domine, plenius benedicere te, et sacrificium tibi laudis tuæ et suæ sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra.
Tobi VulgClem 8:20  Statimque præcepit servis suis Raguel ut replerent fossam quam fecerant priusquam elucesceret.
Tobi VulgClem 8:21  Uxori autem suæ dixit ut instrueret convivium, et præpararet omnia quæ in cibos erant iter agentibus necessaria.
Tobi VulgClem 8:22  Duas quoque pingues vaccas, et quatuor arietes, occidi fecit, et parari epulas omnibus vicinis suis, cunctisque amicis.
Tobi VulgClem 8:23  Et adjuravit Raguel Tobiam ut duas hebdomadas moraretur apud se.
Tobi VulgClem 8:24  De omnibus autem quæ possidebat Raguel, dimidiam partem dedit Tobiæ, et fecit scripturam, ut pars dimidia quæ supererat, post obitum eorum Tobiæ dominio deveniret.