WISDOM
Chapter 13
Wisd | VulgSist | 13:1 | Vani autem sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei: et de his, quae videntur bona, non potuerunt intelligere eum, qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex: | |
Wisd | VulgSist | 13:2 | sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam, rectores orbis terrarum deos putaverunt. | |
Wisd | VulgSist | 13:3 | Quorum si specie delectati, deos putaverunt: sciant quanto his dominator eorum speciosior est. Speciei enim generator haec omnia constituit. | |
Wisd | VulgSist | 13:4 | Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt, intelligant ab illis, quoniam qui haec fecit, fortior est illis: | |
Wisd | VulgSist | 13:5 | a magnitudine enim speciei, et creaturae cognoscibiliter poterit creator horum videri. | |
Wisd | VulgSist | 13:6 | Sed tamen adhuc in his minor est querela. Et hi enim fortasse errant, Deum quaerentes, et volentes invenire. | |
Wisd | VulgSist | 13:7 | Etenim cum in operibus illius conversentur, inquirunt: et persuasum habent quoniam bona sunt quae videntur. | |
Wisd | VulgSist | 13:9 | Si enim tantum potuerunt scire, ut possent aestimare saeculum: quomodo huius Dominum non facilius invenerunt? | |
Wisd | VulgSist | 13:10 | Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum, artis inventionem, et similitudines animalium, aut lapidem inutilem opus manus antiquae. | |
Wisd | VulgSist | 13:11 | Aut siquis artifex faber de silva lignum rectum secuerit, et huius docte eradat omnem corticem, et arte sua usus, diligenter fabricet vas utile in conversationem vitae, | |
Wisd | VulgSist | 13:13 | et reliquum horum, quod ad nullos est usus, faciat lignum: curvum, et verticibus plenum, sculpat diligenter per vacuitatem suam, et per scientiam suae artis figuret illud, et assimilet illud imagini hominis, | |
Wisd | VulgSist | 13:14 | aut alicui ex animalibus illud comparet, perliniens rubrica, et rubicundum faciens fuco colorem illius, et omnem maculam, quae in illo est, perliniens: | |
Wisd | VulgSist | 13:15 | et faciat ei dignam habitationem, et in pariete ponens illud, et confirmans ferro, | |
Wisd | VulgSist | 13:16 | ne forte cadat, prospiciens illi, sciens quoniam non potest adiuvare se: imago enim est, et opus est illi adiutorium. | |
Wisd | VulgSist | 13:17 | Et de substantia sua, et de filiis suis, et de nuptiis votum faciens inquirit. Non erubescit loqui cum illo, qui sine anima est: | |
Wisd | VulgSist | 13:18 | et pro sanitate quidem infirmum deprecatur, et pro vita rogat mortuum, et in adiutorium inutilem invocat: | |