Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
WISDOM
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
Wisd VulgSist 10:1  Haec illum, qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit,
Wisd VulgSist 10:2  et eduxit illum a delicto suo, et dedit illi virtutem continendi omnia.
Wisd VulgSist 10:3  Ab hac ut recessit iniustus in ira sua, per iram homicidii fraternitas deperiit.
Wisd VulgSist 10:4  Propter quod, cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia, per contemptibile lignum iustum gubernans.
Wisd VulgSist 10:5  Haec et in consensu superbiae cum se nationes extulissent, scivit iustum, et conservavit sine querela Deo, et in filiis misericordiam fortem custodivit.
Wisd VulgSist 10:6  Haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in pentapolim:
Wisd VulgSist 10:7  quibus in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores, et incredibilis animae memoria stans figmentum salis.
Wisd VulgSist 10:8  Sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona, sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam, ut in his, quae peccaverunt, nec latere potuissent.
Wisd VulgSist 10:9  Sapientia autem hos, qui se observant, a doloribus liberavit.
Wisd VulgSist 10:10  Haec autem profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum: honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius.
Wisd VulgSist 10:11  In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum.
Wisd VulgSist 10:12  Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum, et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia.
Wisd VulgSist 10:13  Haec venditum iustum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum: descenditque cum illo in foveam,
Wisd VulgSist 10:14  et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos, qui eum deprimebant: et mendaces ostendit, qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem aeternam.
Wisd VulgSist 10:15  Haec populum iustum, et semen sine querela liberavit a nationibus, quae illum deprimebant.
Wisd VulgSist 10:16  Intravit in animam servi Dei, et stetit contra reges horrendos in portentis et signis.
Wisd VulgSist 10:17  Et reddidit iustis mercedem laborum suorum, et deduxit illos in via mirabili: et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem:
Wisd VulgSist 10:18  et transtulit illos per Mare rubrum, et transvexit illos per aquam nimiam.
Wisd VulgSist 10:19  Inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo iusti tulerunt spolia impiorum,
Wisd VulgSist 10:20  et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter:
Wisd VulgSist 10:21  quoniam sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas.