Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
WISDOM
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
Prev Up Next
Chapter 17
Wisd VulgSist 17:1  Magna sunt enim iudicia tua Domine, et inenarrabilia verba tua: propter hoc indisciplinatae animae erraverunt.
Wisd VulgSist 17:2  Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae: vinculis tenebrarum et longae noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuae providentiae iacuerunt.
Wisd VulgSist 17:3  Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende, et cum admiratione nimia perturbati.
Wisd VulgSist 17:4  Neque enim quae continebat illos spelunca, sine timore custodiebat: quoniam sonitus descendens perturbabat illos, et personae tristes illis apparentes pavorem illis praestabant.
Wisd VulgSist 17:5  Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere, nec siderum limpidae flammae illuminare poterant illam noctem horrendam.
Wisd VulgSist 17:6  Apparebat autem illis subitaneus ignis, timore plenus: et timore perculsi illius quae non videbatur, faciei, aestimabant deteriora esse quae videbantur:
Wisd VulgSist 17:7  et magicae artis appositi erant derisus, et sapientiae gloria correptio cum contumelia.
Wisd VulgSist 17:8  Illi enim qui promittebant timores et perturbationes expellere se ab anima languente, hi cum derisu pleni timore languebant.
Wisd VulgSist 17:9  Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat: transitu animalium et serpentium sibilatione commoti, tremebundi peribant: et aerem, quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre frequenter enim praeoccupant pessima, redarguente conscientia.
Wisd VulgSist 17:10  Cum sit enim timida nequitia, dat testimonium condemnationis: semper enim praesumit saeva, perturbata conscientia.
Wisd VulgSist 17:11  Nihil enim est timor nisi proditio cogitationis auxiliorum.
Wisd VulgSist 17:12  Et dum ab intus minor est expectatio, maiorem computat scientiam eius causae, de qua tormentum praestat.
Wisd VulgSist 17:13  Illi autem qui impotentem vere noctem, et ab infimis, et ab altissimis inferis supervenientem, eumdem somnum dormientes,
Wisd VulgSist 17:14  aliquando monstrorum exagitabantur timore, aliquando animae deficiebant traductione: subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat.
Wisd VulgSist 17:15  Deinde si quisquam ex illis decidisset, custodiebatur in carcere sine ferro reclusus.
Wisd VulgSist 17:16  Si autem rusticus quis erat, aut pastor, aut agri laborum operarius praeoccupatus esset, ineffugibilem sustinebat necessitatem.
Wisd VulgSist 17:17  Una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. Sive spiritus sibilans, aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis, aut vis aquae decurrentis nimium,
Wisd VulgSist 17:18  aut sonus validus praecipitatarum petrarum, aut ludentium animalium cursus invisus, aut mugientium valida bestiarum vox, aut resonans de altissimis montibus Echo: deficientes faciebant illos prae timore.
Wisd VulgSist 17:19  Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur.
Wisd VulgSist 17:20  Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum, quae superventura illis erat. Ipsi ergo sibi erant graviores tenebris.