WISDOM
Chapter 12
Wisd | VulgSist | 12:2 | Ideoque eos, qui errant, ex partibus corripis: et de quibus peccant, admones et alloqueris: ut relicta malitia credant in te Domine. | |
Wisd | VulgSist | 12:5 | et filiorum suorum necatores sine misericordia, et comestores viscerum hominum, et devoratores sanguinis, | |
Wisd | VulgSist | 12:6 | et auctores parentes animarum inauxiliatarum perdere voluisti a medio sacramento tuo per manus parentum nostrorum, | |
Wisd | VulgSist | 12:7 | ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei, quae tibi omnium charior est terra. | |
Wisd | VulgSist | 12:8 | Sed et his tamquam hominibus pepercisti, et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent. | |
Wisd | VulgSist | 12:9 | Non quia impotens eras in bello subiicere impios iustis, aut bestiis saevis, aut verbo duro simul exterminare: | |
Wisd | VulgSist | 12:10 | sed partibus iudicans dabas locum poenitentiae, non ignorans quoniam nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum. | |
Wisd | VulgSist | 12:11 | Semen enim erat maledictum ab initio: nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum. | |
Wisd | VulgSist | 12:12 | Quis enim dicet tibi: Quid fecisti? aut quis stabit contra iudicium tuum? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum? aut quis tibi imputabit, si perierint nationes, quas tu fecisti? | |
Wisd | VulgSist | 12:13 | Non enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non iniuste iudicas iudicium. | |
Wisd | VulgSist | 12:15 | Cum ergo sis iustus, iuste omnia disponis: ipsum quoque, qui non debet puniri, condemnare, exterum aestimas a tua virtute. | |
Wisd | VulgSist | 12:16 | Virtus enim tua iustitiae initium est: et ob hoc quod Dominus es, omnibus te parcere facis. | |
Wisd | VulgSist | 12:17 | Virtutem enim ostendis tu, qui non crederis esse in virtute consummatus, et horum, qui te nesciunt, audaciam traducis. | |
Wisd | VulgSist | 12:18 | Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate iudicas, et cum magna reverentia disponis nos: subest enim tibi, cum volueris, posse. | |
Wisd | VulgSist | 12:19 | Docuisti autem populum tuum, per talia opera, quoniam oportet iustum esse et humanum, et bonae spei fecisti filios tuos: quoniam iudicans das locum in peccatis poenitentiae. | |
Wisd | VulgSist | 12:20 | Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti, cum tanta cruciasti attentione, et liberasti dans tempus et locum, per quae possent mutari a malitia; | |
Wisd | VulgSist | 12:21 | cum quanta diligentia iudicasti filios tuos, quorum parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum? | |
Wisd | VulgSist | 12:22 | Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes: et cum de nobis iudicatur, speremus misericordiam tuam. | |
Wisd | VulgSist | 12:23 | Unde et illis, qui in vita sua insensate et iniuste vixerunt, per haec, quae coluerunt, dedisti summa tormenta. | |
Wisd | VulgSist | 12:24 | Etenim in erroris via diutius erraverunt, deos aestimantes haec, quae in animalibus sunt supervacua, infantium insensatorum more viventes. | |
Wisd | VulgSist | 12:26 | Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti, dignum Dei iudicium experti sunt. | |