WISDOM
Chapter 5
Wisd | VulgSist | 5:1 | Tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos, qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum. | |
Wisd | VulgSist | 5:2 | Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatae salutis, | |
Wisd | VulgSist | 5:3 | gementes prae angustia spiritus, et dicentes intra se, poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes. Hi sunt, quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii. | |
Wisd | VulgSist | 5:6 | Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et Sol intelligentiae non est ortus nobis. | |
Wisd | VulgSist | 5:7 | Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus. | |
Wisd | VulgSist | 5:10 | et tamquam navis, quae pertransit fluctuantem aquam: cuius, cum praeterierit, non est vestigium invenire, neque semitam carinae illius in fluctibus: | |
Wisd | VulgSist | 5:11 | aut tamquam avis, quae transvolat in aere, cuius nullum invenitur argumentum itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum: et scindens per vim itineris aerem: commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius: | |
Wisd | VulgSist | 5:12 | aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aer continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius: | |
Wisd | VulgSist | 5:13 | sic et nos nati continuo desivimus esse: et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere: in malignitate autem nostra consumpti sumus. | |
Wisd | VulgSist | 5:15 | quoniam spes impii tamquam lanugo est, quae a vento tollitur: et tamquam spuma gracilis, quae a procella dispergitur: et tamquam fumus, qui a vento diffusus est: et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis. | |
Wisd | VulgSist | 5:16 | Iusti autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum. | |
Wisd | VulgSist | 5:17 | Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini: quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos. | |
Wisd | VulgSist | 5:21 | acuet autem diram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. | |
Wisd | VulgSist | 5:22 | Ibunt directe emissiones fulgurum, et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient. | |
Wisd | VulgSist | 5:23 | Et a petrosa ira plene mittentur grandines, excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter. | |