Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 6
Acts VulgClem 6:1  In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Græcorum adversus Hebræos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduæ eorum.
Acts VulgClem 6:2  Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt : Non est æquum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis.
Acts VulgClem 6:3  Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus.
Acts VulgClem 6:4  Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus.
Acts VulgClem 6:5  Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum.
Acts VulgClem 6:6  Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum : et orantes imposuerunt eis manus.
Acts VulgClem 6:7  Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde : multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei.
Acts VulgClem 6:8  Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo.
Acts VulgClem 6:9  Surrexerunt autem quidam de synagoga quæ appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano :
Acts VulgClem 6:10  et non poterant resistere sapientiæ, et Spiritui qui loquebatur.
Acts VulgClem 6:11  Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemiæ in Moysen et in Deum.
Acts VulgClem 6:12  Commoverunt itaque plebem, et seniores, et scribas : et concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt in concilium,
Acts VulgClem 6:13  et statuerunt falsos testes, qui dicerent : Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem :
Acts VulgClem 6:14  audivimus enim eum dicentem quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum, et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moyses.
Acts VulgClem 6:15  Et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio, viderunt faciem ejus tamquam faciem angeli.