Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 13
Acts VulgClem 13:1  Erant autem in ecclesia quæ erat Antiochiæ, prophetæ et doctores, in quibus Barnabas, et Simon qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchæ collactaneus, et Saulus.
Acts VulgClem 13:2  Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus : Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos.
Acts VulgClem 13:3  Tunc jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos.
Acts VulgClem 13:4  Et ipsi quidem missi a Spiritu Sancto abierunt Seleuciam : et inde navigaverunt Cyprum.
Acts VulgClem 13:5  Et cum venissent Salaminam, prædicabant verbum Dei in synagogis Judæorum. Habebant autem et Joannem in ministerio.
Acts VulgClem 13:6  Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quemdam virum magum pseudoprophetam, Judæum, cui nomen erat Barjesu,
Acts VulgClem 13:7  qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba et Saulo, desiderabat audire verbum Dei.
Acts VulgClem 13:8  Resistebat autem illis Elymas magus (sic enim interpretatur nomen ejus), quærens avertere proconsulem a fide.
Acts VulgClem 13:9  Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum,
Acts VulgClem 13:10  dixit : O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiæ, non desinis subvertere vias Domini rectas.
Acts VulgClem 13:11  Et nunc ecce manus Domini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebræ : et circuiens quærebat qui ei manum daret.
Acts VulgClem 13:12  Tunc proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini.
Acts VulgClem 13:13  Et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliæ. Joannes autem discedens ab eis, reversus est Jerosolymam.
Acts VulgClem 13:14  Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiæ : et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt.
Acts VulgClem 13:15  Post lectionem autem legis et prophetarum, miserunt principes synagogæ ad eos, dicentes : Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite.
Acts VulgClem 13:16  Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait : Viri Israëlitæ, et qui timetis Deum, audite :
Acts VulgClem 13:17  Deus plebis Israël elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea,
Acts VulgClem 13:18  et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto.
Acts VulgClem 13:19  Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum,
Acts VulgClem 13:20  quasi post quadringentos et quinquaginta annos : et post hæc dedit judices, usque ad Samuel prophetam.
Acts VulgClem 13:21  Et exinde postulaverunt regem : et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Benjamin, annis quadraginta :
Acts VulgClem 13:22  et amoto illo, suscitavit illis David regem : cui testimonium perhibens, dixit : Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas.
Acts VulgClem 13:23  Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum,
Acts VulgClem 13:24  prædicante Joanne ante faciem adventus ejus baptismum pœnitentiæ omni populo Israël.
Acts VulgClem 13:25  Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat : Quem me arbitramini esse, non sum ego : sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere.
Acts VulgClem 13:26  Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est.
Acts VulgClem 13:27  Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum quæ per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt,
Acts VulgClem 13:28  et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato ut interficerent eum.
Acts VulgClem 13:29  Cumque consummassent omnia quæ de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento.
Acts VulgClem 13:30  Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die : qui visus est per dies multos his
Acts VulgClem 13:31  qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Jerusalem : qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem.
Acts VulgClem 13:32  Et nos vobis annuntiamus eam, quæ ad patres nostros repromissio facta est :
Acts VulgClem 13:33  quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est : Filius meus es tu, ego hodie genui te.
Acts VulgClem 13:34  Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit : Quia dabo vobis sancta David fidelia.
Acts VulgClem 13:35  Ideoque et alias dicit : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.
Acts VulgClem 13:36  David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit : et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem.
Acts VulgClem 13:37  Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem.
Acts VulgClem 13:38  Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari,
Acts VulgClem 13:40  Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in prophetis :
Acts VulgClem 13:41  Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini : quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis.
Acts VulgClem 13:42  Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba hæc.
Acts VulgClem 13:43  Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judæorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam : qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei.
Acts VulgClem 13:44  Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei.
Acts VulgClem 13:45  Videntes autem turbas Judæi, repleti sunt zelo, et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur, blasphemantes.
Acts VulgClem 13:46  Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes.
Acts VulgClem 13:47  Sic enim præcepit nobis Dominus : Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terræ.
Acts VulgClem 13:48  Audientes autem gentes, gavisæ sunt, et glorificabant verbum Domini : et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam.
Acts VulgClem 13:49  Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem.
Acts VulgClem 13:50  Judæi autem concitaverunt mulieres religiosas et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam : et ejecerunt eos de finibus suis.
Acts VulgClem 13:51  At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium.
Acts VulgClem 13:52  Discipuli quoque replebantur gaudio, et Spiritu Sancto.