Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 14
Acts VulgClem 14:1  Factum est autem Iconii, ut simul introirent in synagogam Judæorum, et loquerentur, ita ut crederet Judæorum et Græcorum copiosa multitudo.
Acts VulgClem 14:2  Qui vero increduli fuerunt Judæi, suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres.
Acts VulgClem 14:3  Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiæ suæ, dante signa et prodigia fieri per manus eorum.
Acts VulgClem 14:4  Divisa est autem multitudo civitatis : et quidam quidem erant cum Judæis, quidam vero cum Apostolis.
Acts VulgClem 14:5  Cum autem factus esset impetus gentilium et Judæorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent, et lapidarent eos,
Acts VulgClem 14:6  intelligentes confugerunt ad civitates Lycaoniæ Lystram et Derben, et universam in circuitu regionem, et ibi evangelizantes erant.
Acts VulgClem 14:7  Et quidam vir Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suæ, qui numquam ambulaverat.
Acts VulgClem 14:8  Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum, et videns quia fidem haberet ut salvus fieret,
Acts VulgClem 14:9  dixit magna voce : Surge super pedes tuos rectus. Et exilivit, et ambulabat.
Acts VulgClem 14:10  Turbæ autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam lycaonice, dicentes : Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos.
Acts VulgClem 14:11  Et vocabant Barnabam Jovem, Paulum vero Mercurium : quoniam ipse erat dux verbi.
Acts VulgClem 14:12  Sacerdos quoque Jovis, qui erat ante civitatem, tauros et coronas ante januas afferens, cum populis volebat sacrificare.
Acts VulgClem 14:13  Quod ubi audierunt Apostoli, Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis exilierunt in turbas, clamantes
Acts VulgClem 14:14  et dicentes : Viri, quid hæc facitis ? et nos mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit cælum, et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt :
Acts VulgClem 14:15  qui in præteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas.
Acts VulgClem 14:16  Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de cælo, dans pluvias et tempora fructifera, implens cibo et lætitia corda nostra.
Acts VulgClem 14:17  Et hæc dicentes, vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent.
Acts VulgClem 14:18  Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Judæi : et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse.
Acts VulgClem 14:19  Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.
Acts VulgClem 14:20  Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam,
Acts VulgClem 14:21  confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide : et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.
Acts VulgClem 14:22  Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt.
Acts VulgClem 14:24  et loquentes verbum Domini in Perge, descenderunt in Attaliam :
Acts VulgClem 14:25  et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiæ Dei in opus quod compleverunt.
Acts VulgClem 14:26  Cum autem venissent, et congregassent ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset gentibus ostium fidei.
Acts VulgClem 14:27  Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.