Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 19
Acts VulgClem 19:1  Factum est autem cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos :
Acts VulgClem 19:2  dixitque ad eos : Si Spiritum Sanctum accepistis credentes ? At illi dixerunt ad eum : Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus.
Acts VulgClem 19:3  Ille vero ait : In quo ergo baptizati estis ? Qui dixerunt : In Joannis baptismate.
Acts VulgClem 19:4  Dixit autem Paulus : Joannes baptizavit baptismo pœnitentiæ populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum.
Acts VulgClem 19:5  His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu.
Acts VulgClem 19:6  Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant.
Acts VulgClem 19:8  Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans et suadens de regno Dei.
Acts VulgClem 19:9  Cum autem quidam indurarentur, et non crederent, maledicentes viam Domini coram multitudine, discedens ab eis, segregavit discipulos, quotidie disputans in schola tyranni cujusdam.
Acts VulgClem 19:10  Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini, Judæi atque gentiles.
Acts VulgClem 19:11  Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli,
Acts VulgClem 19:12  ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur.
Acts VulgClem 19:13  Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Judæis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Jesu, dicentes : Adjuro vos per Jesum, quem Paulus prædicat.
Acts VulgClem 19:14  Erant autem quidam Judæi, Scevæ principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant.
Acts VulgClem 19:15  Respondens autem spiritus nequam dixit eis : Jesum novi, et Paulum scio : vos autem qui estis ?
Acts VulgClem 19:16  Et insiliens in eos homo, in quo erat dæmonium pessimum, et dominatus amborum, invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa.
Acts VulgClem 19:17  Hoc autem notum factum est omnibus Judæis, atque gentilibus qui habitabant Ephesi : et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Jesu.
Acts VulgClem 19:18  Multique credentium veniebant, confitentes et annuntiantes actus suos.
Acts VulgClem 19:19  Multi autem ex eis, qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros, et combusserunt coram omnibus : et computatis pretiis illorum, invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium.
Acts VulgClem 19:20  Ita fortiter crescebat verbum Dei, et confirmabatur.
Acts VulgClem 19:21  His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Jerosolymam, dicens : Quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre.
Acts VulgClem 19:22  Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia.
Acts VulgClem 19:23  Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini.
Acts VulgClem 19:24  Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens ædes argenteas Dianæ, præstabat artificibus non modicum quæstum :
Acts VulgClem 19:25  quos convocans, et eos qui hujusmodi erant opifices, dixit : Viri, scitis quia de hoc artificio est nobis acquisitio :
Acts VulgClem 19:26  et videtis et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asiæ, Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens : Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt.
Acts VulgClem 19:27  Non solum autem hæc periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnæ Dianæ templum in nihilum reputabitur, sed et destrui incipiet majestas ejus, quam tota Asia et orbis colit.
Acts VulgClem 19:28  His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes : Magna Diana Ephesiorum.
Acts VulgClem 19:29  Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gajo et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.
Acts VulgClem 19:30  Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli.
Acts VulgClem 19:31  Quidam autem et de Asiæ principibus, qui erant amici ejus, miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum :
Acts VulgClem 19:32  alii autem aliud clamabant. Erat enim ecclesia confusa : et plures nesciebant qua ex causa convenissent.
Acts VulgClem 19:33  De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Judæis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo.
Acts VulgClem 19:34  Quem ut cognoverunt Judæum esse, vox facta una est omnium, quasi per horas duas clamantium : Magna Diana Ephesiorum.
Acts VulgClem 19:35  Et cum sedasset scriba turbas, dixit : Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnæ Dianæ, Jovisque prolis ?
Acts VulgClem 19:36  Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere.
Acts VulgClem 19:37  Adduxistis enim homines istos, neque sacrilegos, neque blasphemantes deam vestram.
Acts VulgClem 19:38  Quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt : accusent invicem.
Acts VulgClem 19:39  Si quid autem alterius rei quæritis, in legitima ecclesia poterit absolvi.
Acts VulgClem 19:40  Nam et periclitamur argui seditionis hodiernæ, cum nullus obnoxius sit de quo possimus reddere rationem concursus istius. Et cum hæc dixisset, dimisit ecclesiam.