ACTS
Chapter 22
Acts | VulgClem | 22:2 | Cum audissent autem quia hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium. | |
Acts | VulgClem | 22:3 | Et dicit : Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie : | |
Acts | VulgClem | 22:4 | qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres, | |
Acts | VulgClem | 22:5 | sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu : a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur. | |
Acts | VulgClem | 22:6 | Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa : | |
Acts | VulgClem | 22:7 | et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi : Saule, Saule, quid me persequeris ? | |
Acts | VulgClem | 22:8 | Ego autem respondi : Quis es, domine ? Dixitque ad me : Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. | |
Acts | VulgClem | 22:9 | Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum. | |
Acts | VulgClem | 22:10 | Et dixi : Quid faciam, domine ? Dominus autem dixit ad me : Surgens vade Damascum : et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere. | |
Acts | VulgClem | 22:11 | Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum. | |
Acts | VulgClem | 22:12 | Ananias autem quidam vir secundum legem, testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Judæis, | |
Acts | VulgClem | 22:13 | veniens ad me et astans, dixit mihi : Saule frater, respice. Et ego eadem hora respexi in eum. | |
Acts | VulgClem | 22:14 | At ille dixit : Deus patrum nostrorum præordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres justum, et audires vocem ex ore ejus : | |
Acts | VulgClem | 22:16 | Et nunc quid moraris ? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius. | |
Acts | VulgClem | 22:17 | Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis, | |
Acts | VulgClem | 22:18 | et videre illum dicentem mihi : Festina, et exi velociter ex Jerusalem : quoniam non recipient testimonium tuum de me. | |
Acts | VulgClem | 22:19 | Et ego dixi : Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et cædens per synagogas eos qui credebant in te : | |
Acts | VulgClem | 22:20 | et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum. | |
Acts | VulgClem | 22:22 | Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam, dicentes : Tolle de terra hujusmodi : non enim fas est eum vivere. | |
Acts | VulgClem | 22:23 | Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in aërem, | |
Acts | VulgClem | 22:24 | jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis cædi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei. | |
Acts | VulgClem | 22:25 | Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus : Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare ? | |
Acts | VulgClem | 22:26 | Quo audito, centurio accessit ad tribunum, et nuntiavit ei, dicens : Quid acturus es ? hic enim homo civis Romanus est. | |
Acts | VulgClem | 22:27 | Accedens autem tribunus, dixit illi : Dic mihi si tu Romanus es ? At ille dixit : Etiam. | |
Acts | VulgClem | 22:28 | Et respondit tribunus : Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait : Ego autem et natus sum. | |
Acts | VulgClem | 22:29 | Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum. | |