Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
Acts VulgClem 10:1  Vir autem quidam erat in Cæsarea, nomine Cornelius, centurio cohortis quæ dicitur Italica,
Acts VulgClem 10:2  religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper.
Acts VulgClem 10:3  Is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introëuntem ad se, et dicentem sibi : Corneli.
Acts VulgClem 10:4  At ille intuens eum, timore correptus, dixit : Quid est, domine ? Dixit autem illi : Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.
Acts VulgClem 10:5  Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus :
Acts VulgClem 10:6  hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare : hic dicet tibi quid te oporteat facere.
Acts VulgClem 10:7  Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant.
Acts VulgClem 10:8  Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen.
Acts VulgClem 10:9  Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam.
Acts VulgClem 10:10  Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus :
Acts VulgClem 10:11  et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de cælo in terram,
Acts VulgClem 10:12  in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli.
Acts VulgClem 10:13  Et facta est vox ad eum : Surge, Petre : occide, et manduca.
Acts VulgClem 10:14  Ait autem Petrus : Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum.
Acts VulgClem 10:15  Et vox iterum secundo ad eum : Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.
Acts VulgClem 10:16  Hoc autem factum est per ter : et statim receptum est vas in cælum.
Acts VulgClem 10:17  Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad januam.
Acts VulgClem 10:18  Et cum vocassent, interrogabant, si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium.
Acts VulgClem 10:19  Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei : Ecce viri tres quærunt te.
Acts VulgClem 10:20  Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans : quia ego misi illos.
Acts VulgClem 10:21  Descendens autem Petrus ad viros, dixit : Ecce ego sum, quem quæritis : quæ causa est, propter quam venistis ?
Acts VulgClem 10:22  Qui dixerunt : Cornelius centurio, vir justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te.
Acts VulgClem 10:23  Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum illis, et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum.
Acts VulgClem 10:24  Altera autem die introivit Cæsaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis.
Acts VulgClem 10:25  Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit.
Acts VulgClem 10:26  Petrus vero elevavit eum, dicens : Surge : et ego ipse homo sum.
Acts VulgClem 10:27  Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant :
Acts VulgClem 10:28  dixitque ad illos : Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi aut accedere ad alienigenam : sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.
Acts VulgClem 10:29  Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me ?
Acts VulgClem 10:30  Et Cornelius ait : A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait :
Acts VulgClem 10:31  Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei.
Acts VulgClem 10:32  Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus : hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare.
Acts VulgClem 10:33  Confestim ergo misi ad te : et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino.
Acts VulgClem 10:34  Aperiens autem Petrus os suum, dixit : In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus ;
Acts VulgClem 10:35  sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.
Acts VulgClem 10:36  Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus).
Acts VulgClem 10:37  Vos scitis quod factum est verbum per universam Judæam : incipiens enim a Galilæa post baptismum quod prædicavit Joannes,
Acts VulgClem 10:38  Jesum a Nazareth : quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.
Acts VulgClem 10:39  Et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno.
Acts VulgClem 10:40  Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri,
Acts VulgClem 10:41  non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo : nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis.
Acts VulgClem 10:42  Et præcepit nobis prædicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.
Acts VulgClem 10:43  Huic omnes prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum.
Acts VulgClem 10:44  Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum.
Acts VulgClem 10:45  Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est.
Acts VulgClem 10:46  Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum.
Acts VulgClem 10:47  Tunc respondit Petrus : Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos ?
Acts VulgClem 10:48  Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.