Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
Acts VulgClem 1:1  Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quæ cœpit Jesus facere et docere
Acts VulgClem 1:2  usque in diem qua præcipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est :
Acts VulgClem 1:3  quibus et præbuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei.
Acts VulgClem 1:4  Et convescens, præcepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum :
Acts VulgClem 1:5  quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies.
Acts VulgClem 1:6  Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes : Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israël ?
Acts VulgClem 1:7  Dixit autem eis : Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate :
Acts VulgClem 1:8  sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ.
Acts VulgClem 1:9  Et cum hæc dixisset, videntibus illis, elevatus est : et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
Acts VulgClem 1:10  Cumque intuerentur in cælum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis,
Acts VulgClem 1:11  qui et dixerunt : Viri Galilæi, quid statis aspicientes in cælum ? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in cælum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum.
Acts VulgClem 1:12  Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Oliveti, qui est juxta Jerusalem, sabbati habens iter.
Acts VulgClem 1:13  Et cum introissent in cœnaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Joannes, Jacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomæus, et Matthæus, Jacobus Alphæi, et Simon Zelotes, et Judas Jacobi.
Acts VulgClem 1:14  Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus.
Acts VulgClem 1:15  In diebus illis, exsurgens Petrus in medio fratrum, dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti) :
Acts VulgClem 1:16  Viri fratres, oportet impleri Scripturam quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum :
Acts VulgClem 1:17  qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii hujus.
Acts VulgClem 1:18  Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius : et diffusa sunt omnia viscera ejus.
Acts VulgClem 1:19  Et notum factum est omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Haceldama, hoc est, ager sanguinis.
Acts VulgClem 1:20  Scriptum est enim in libro Psalmorum : Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea : et episcopatum ejus accipiat alter.
Acts VulgClem 1:21  Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus,
Acts VulgClem 1:22  incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis.
Acts VulgClem 1:23  Et statuerunt duos, Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Mathiam.
Acts VulgClem 1:24  Et orantes dixerunt : Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum,
Acts VulgClem 1:25  accipere locum ministerii hujus et apostolatus, de quo prævaricatus est Judas ut abiret in locum suum.
Acts VulgClem 1:26  Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Mathiam : et annumeratus est cum undecim Apostolis.