ACTS
Chapter 15
Acts | VulgClem | 15:1 | Et quidam descendentes de Judæa docebant fratres : Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari. | |
Acts | VulgClem | 15:2 | Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quæstione. | |
Acts | VulgClem | 15:3 | Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phœnicen et Samariam, narrantes conversionem gentium : et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus. | |
Acts | VulgClem | 15:4 | Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis. | |
Acts | VulgClem | 15:5 | Surrexerunt autem quidam de hæresi pharisæorum, qui crediderunt, dicentes quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque servare legem Moysi. | |
Acts | VulgClem | 15:7 | Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos : Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere. | |
Acts | VulgClem | 15:8 | Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis, | |
Acts | VulgClem | 15:10 | Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus ? | |
Acts | VulgClem | 15:12 | Tacuit autem omnis multitudo : et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos. | |
Acts | VulgClem | 15:14 | Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo. | |
Acts | VulgClem | 15:16 | Post hæc revertar, et reædificabo tabernaculum David quod decidit : et diruta ejus reædificabo, et erigam illud : | |
Acts | VulgClem | 15:17 | ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens hæc. | |
Acts | VulgClem | 15:19 | Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum, | |
Acts | VulgClem | 15:20 | sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine. | |
Acts | VulgClem | 15:21 | Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur. | |
Acts | VulgClem | 15:22 | Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba : Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus : | |
Acts | VulgClem | 15:23 | scribentes per manus eorum : Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ, fratribus ex gentibus, salutem. | |
Acts | VulgClem | 15:24 | Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus, | |
Acts | VulgClem | 15:25 | placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo, | |
Acts | VulgClem | 15:28 | Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria : | |
Acts | VulgClem | 15:29 | ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione : a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete. | |
Acts | VulgClem | 15:30 | Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam : et congregata multitudine tradiderunt epistolam. | |
Acts | VulgClem | 15:32 | Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt. | |
Acts | VulgClem | 15:33 | Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos. | |
Acts | VulgClem | 15:35 | Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ, docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini. | |
Acts | VulgClem | 15:36 | Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus : Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant. | |
Acts | VulgClem | 15:38 | Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi. | |
Acts | VulgClem | 15:39 | Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum. | |