ACTS
Chapter 21
Acts | VulgClem | 21:1 | Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram. | |
Acts | VulgClem | 21:3 | Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum : ibi enim navis expositura erat onus. | |
Acts | VulgClem | 21:4 | Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem : qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Jerosolymam. | |
Acts | VulgClem | 21:5 | Et expletis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem : et positis genibus in littore, oravimus. | |
Acts | VulgClem | 21:7 | Nos vero navigatione expleta a Tyro descendimus Ptolemaidam : et salutatis fratribus, mansimus die una apud illos. | |
Acts | VulgClem | 21:8 | Alia autem die profecti, venimus Cæsaream. Et intrantes domum Philippi evangelistæ, qui erat unus de septem, mansimus apud eum. | |
Acts | VulgClem | 21:10 | Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Judæa propheta, nomine Agabus. | |
Acts | VulgClem | 21:11 | Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli : et alligans sibi pedes et manus, dixit : Hæc dicit Spiritus Sanctus : Virum, cujus est zona hæc, sic alligabunt in Jerusalem Judæi, et tradent in manus gentium. | |
Acts | VulgClem | 21:12 | Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet Jerosolymam. | |
Acts | VulgClem | 21:13 | Tunc respondit Paulus, et dixit : Quid facitis flentes, et affligentes cor meum ? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu. | |
Acts | VulgClem | 21:16 | Venerunt autem et ex discipulis a Cæsarea nobiscum, adducentes secum apud quem hospitaremur Mnasonem quemdam Cyprium, antiquum discipulum. | |
Acts | VulgClem | 21:18 | Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Jacobum, omnesque collecti sunt seniores. | |
Acts | VulgClem | 21:19 | Quos cum salutasset, narrabat per singula quæ Deus fecisset in gentibus per ministerium ipsius. | |
Acts | VulgClem | 21:20 | At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei : Vides, frater, quot millia sunt in Judæis qui crediderunt, et omnes æmulatores sunt legis. | |
Acts | VulgClem | 21:21 | Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Judæorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. | |
Acts | VulgClem | 21:22 | Quid ergo est ? utique oportet convenire multitudinem : audient enim te supervenisse. | |
Acts | VulgClem | 21:23 | Hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor, votum habentes super se. | |
Acts | VulgClem | 21:24 | His assumptis, sanctifica te cum illis, et impende in illis ut radant capita : et scient omnes quia quæ de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem. | |
Acts | VulgClem | 21:25 | De his autem qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus judicantes ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione. | |
Acts | VulgClem | 21:26 | Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio. | |
Acts | VulgClem | 21:27 | Dum autem septem dies consummarentur, hi qui de Asia erant Judæi, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et injecerunt ei manus, clamantes : | |
Acts | VulgClem | 21:28 | Viri Israëlitæ, adjuvate : hic est homo qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum. | |
Acts | VulgClem | 21:29 | Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem æstimaverunt quoniam in templum introduxisset Paulus. | |
Acts | VulgClem | 21:30 | Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum : et statim clausæ sunt januæ. | |
Acts | VulgClem | 21:31 | Quærentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Jerusalem. | |
Acts | VulgClem | 21:32 | Qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum. | |
Acts | VulgClem | 21:33 | Tunc accedens tribunus apprehendit eum, et jussit eum alligari catenis duabus : et interrogabat quis esset, et quid fecisset. | |
Acts | VulgClem | 21:34 | Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum cognoscere præ tumultu, jussit duci eum in castra. | |
Acts | VulgClem | 21:35 | Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim populi. | |
Acts | VulgClem | 21:37 | Et cum cœpisset induci in castra Paulus, dicit tribuno : Si licet mihi loqui aliquid ad te ? Qui dixit : Græce nosti ? | |
Acts | VulgClem | 21:38 | nonne tu es Ægyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum ? | |
Acts | VulgClem | 21:39 | Et dixit ad eum Paulus : Ego homo sum quidem Judæus a Tarso Ciliciæ, non ignotæ civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum. | |