Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 28
Acts VulgClem 28:1  Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur. Barbari vero præstabant non modicam humanitatem nobis.
Acts VulgClem 28:2  Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem qui imminebat, et frigus.
Acts VulgClem 28:3  Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum ejus.
Acts VulgClem 28:4  Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant : Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere.
Acts VulgClem 28:5  Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est.
Acts VulgClem 28:6  At illi existimabant eum in tumorem convertendum, et subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus, et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se, dicebant eum esse deum.
Acts VulgClem 28:7  In locis autem illis erant prædia principis insulæ, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne exhibuit.
Acts VulgClem 28:8  Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum jacere. Ad quem Paulus intravit : et cum orasset, et imposuisset ei manus, salvavit eum.
Acts VulgClem 28:9  Quo facto, omnes qui in insula habebant infirmitates, accedebant, et curabantur :
Acts VulgClem 28:10  qui etiam multis honoribus nos honoraverunt, et navigantibus imposuerunt quæ necessaria erant.
Acts VulgClem 28:11  Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, quæ in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum.
Acts VulgClem 28:12  Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo.
Acts VulgClem 28:13  Inde circumlegentes devenimus Rhegium : et post unum diem, flante austro, secunda die venimus Puteolos :
Acts VulgClem 28:14  ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem : et sic venimus Romam.
Acts VulgClem 28:15  Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam.
Acts VulgClem 28:16  Cum autem venissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite.
Acts VulgClem 28:17  Post tertium autem diem convocavit primos Judæorum. Cumque convenissent, dicebat eis : Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Jerosolymis traditus sum in manus Romanorum,
Acts VulgClem 28:18  qui cum interrogationem de me habuissent, voluerunt me dimittere, eo quod nulla esset causa mortis in me.
Acts VulgClem 28:19  Contradicentibus autem Judæis, coactus sum appellare Cæsarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare.
Acts VulgClem 28:20  Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israël catena hac circumdatus sum.
Acts VulgClem 28:21  At illi dixerunt ad eum : Nos neque litteras accepimus de te a Judæa, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit, aut locutus est quid de te malum.
Acts VulgClem 28:22  Rogamus autem a te audire quæ sentis : nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur.
Acts VulgClem 28:23  Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam.
Acts VulgClem 28:24  Et quidam credebant his quæ dicebantur : quidam vero non credebant.
Acts VulgClem 28:25  Cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum : Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros,
Acts VulgClem 28:26  dicens : Vade ad populum istum, et dic ad eos : Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non perspicietis.
Acts VulgClem 28:27  Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt : ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.
Acts VulgClem 28:28  Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient.
Acts VulgClem 28:29  Et cum hæc dixisset, exierunt ab eo Judæi, multam habentes inter se quæstionem.
Acts VulgClem 28:30  Mansit autem biennio toto in suo conducto : et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum,
Acts VulgClem 28:31  prædicans regnum Dei, et docens quæ sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione.