Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 4
Acts VulgClem 4:1  Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducæi,
Acts VulgClem 4:2  dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis :
Acts VulgClem 4:3  et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum : erat enim jam vespera.
Acts VulgClem 4:4  Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt : et factus est numerus virorum quinque millia.
Acts VulgClem 4:5  Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ, in Jerusalem :
Acts VulgClem 4:6  et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali.
Acts VulgClem 4:7  Et statuentes eos in medio, interrogabant : In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos ?
Acts VulgClem 4:8  Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos : Principes populi, et seniores, audite :
Acts VulgClem 4:9  si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,
Acts VulgClem 4:10  notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.
Acts VulgClem 4:11  Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli :
Acts VulgClem 4:12  et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.
Acts VulgClem 4:13  Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant :
Acts VulgClem 4:14  hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.
Acts VulgClem 4:15  Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere : et conferebant ad invicem,
Acts VulgClem 4:16  dicentes : Quid faciemus hominibus istis ? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem : manifestum est, et non possumus negare.
Acts VulgClem 4:17  Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.
Acts VulgClem 4:18  Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu.
Acts VulgClem 4:19  Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos : Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate.
Acts VulgClem 4:20  Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui.
Acts VulgClem 4:21  At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum : quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat.
Acts VulgClem 4:22  Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis.
Acts VulgClem 4:23  Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent.
Acts VulgClem 4:24  Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt : Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt :
Acts VulgClem 4:25  qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti : Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania ?
Acts VulgClem 4:26  Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus.
Acts VulgClem 4:27  Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israël,
Acts VulgClem 4:28  facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.
Acts VulgClem 4:29  Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum,
Acts VulgClem 4:30  in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu.
Acts VulgClem 4:31  Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati : et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia.
Acts VulgClem 4:32  Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una : nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.
Acts VulgClem 4:33  Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri : et gratia magna erat in omnibus illis.
Acts VulgClem 4:34  Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant,
Acts VulgClem 4:35  et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat.
Acts VulgClem 4:36  Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum, Filius consolationis), Levites, Cyprius genere,
Acts VulgClem 4:37  cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum.