ACTS
Chapter 26
Acts | VulgClem | 26:1 | Agrippa vero ad Paulum ait : Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu cœpit rationem reddere : | |
Acts | VulgClem | 26:2 | De omnibus quibus accusor a Judæis, rex Agrippa, æstimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie, | |
Acts | VulgClem | 26:3 | maxime te sciente omnia, et quæ apud Judæos sunt consuetudines et quæstiones : propter quod obsecro patienter me audias. | |
Acts | VulgClem | 26:4 | Et quidem vitam meam a juventute, quæ ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judæi : | |
Acts | VulgClem | 26:5 | præscientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi pharisæus. | |
Acts | VulgClem | 26:6 | Et nunc, in spe quæ ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio subjectus : | |
Acts | VulgClem | 26:7 | in quam duodecim tribus nostræ nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Judæis, rex. | |
Acts | VulgClem | 26:9 | Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere, | |
Acts | VulgClem | 26:10 | quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta : et cum occiderentur, detuli sententiam. | |
Acts | VulgClem | 26:11 | Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare : et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates. | |
Acts | VulgClem | 26:13 | die media in via vidi, rex, de cælo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant. | |
Acts | VulgClem | 26:14 | Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua : Saule, Saule, quid me persequeris ? durum est tibi contra stimulum calcitrare. | |
Acts | VulgClem | 26:15 | Ego autem dixi : Quis es, domine ? Dominus autem dixit : Ego sum Jesus, quem tu persequeris. | |
Acts | VulgClem | 26:16 | Sed exsurge, et sta super pedes tuos : ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum quæ vidisti, et eorum quibus apparebo tibi, | |
Acts | VulgClem | 26:18 | aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quæ est in me. | |
Acts | VulgClem | 26:20 | sed his qui sunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem Judææ, et gentibus, annuntiabam, ut pœnitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna pœnitentiæ opera facientes. | |
Acts | VulgClem | 26:22 | Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem, sto, testificans minori atque majori, nihil extra dicens quam ea quæ prophetæ locuti sunt futura esse, et Moyses, | |
Acts | VulgClem | 26:23 | si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus est populo et gentibus. | |
Acts | VulgClem | 26:24 | Hæc loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit : Insanis, Paule : multæ te litteræ ad insaniam convertunt. | |
Acts | VulgClem | 26:25 | Et Paulus : Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor. | |
Acts | VulgClem | 26:26 | Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor : latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est. | |
Acts | VulgClem | 26:29 | Et Paulus : Opto apud Deum, et in modico et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his. | |
Acts | VulgClem | 26:31 | Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes : Quia nihil morte aut vinculis dignum quid fecit homo iste. | |