ACTS
Chapter 25
Acts | VulgClem | 25:1 | Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Jerosolymam a Cæsarea. | |
Acts | VulgClem | 25:2 | Adieruntque eum principes sacerdotum et primi Judæorum adversus Paulum : et rogabant eum, | |
Acts | VulgClem | 25:3 | postulantes gratiam adversus eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via. | |
Acts | VulgClem | 25:4 | Festus autem respondit servari Paulum in Cæsarea : se autem maturius profecturum. | |
Acts | VulgClem | 25:5 | Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum. | |
Acts | VulgClem | 25:6 | Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Cæsaream, et altera die sedit pro tribunali, et jussit Paulum adduci. | |
Acts | VulgClem | 25:7 | Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Jerosolyma descenderant Judæi, multas et graves causas objicientes, quas non poterant probare : | |
Acts | VulgClem | 25:8 | Paulo rationem reddente : Quoniam neque in legem Judæorum, neque in templum, neque in Cæsarem quidquam peccavi. | |
Acts | VulgClem | 25:9 | Festus autem volens gratiam præstare Judæis, respondens Paulo, dixit : Vis Jerosolymam ascendere, et ibi de his judicari apud me ? | |
Acts | VulgClem | 25:10 | Dixit autem Paulus : Ad tribunal Cæsaris sto : ibi me oportet judicari : Judæis non nocui, sicut tu melius nosti. | |
Acts | VulgClem | 25:11 | Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori : si vero nihil est eorum quæ hi accusant me, nemo potest me illis donare. Cæsarem appello. | |
Acts | VulgClem | 25:12 | Tunc Festus cum concilio locutus, respondit : Cæsarem appellasti ? ad Cæsarem ibis. | |
Acts | VulgClem | 25:13 | Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt Cæsaream ad salutandum Festum. | |
Acts | VulgClem | 25:14 | Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens : Vir quidam est derelictus a Felice vinctus, | |
Acts | VulgClem | 25:15 | de quo cum essem Jerosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Judæorum, postulantes adversus illum damnationem. | |
Acts | VulgClem | 25:16 | Ad quos respondi : Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem priusquam is qui accusatur præsentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. | |
Acts | VulgClem | 25:17 | Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, jussi adduci virum. | |
Acts | VulgClem | 25:18 | De quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum. | |
Acts | VulgClem | 25:19 | Quæstiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Jesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere. | |
Acts | VulgClem | 25:20 | Hæsitans autem ego de hujusmodi quæstione, dicebam si vellet ire Jerosolymam, et ibi judicari de istis. | |
Acts | VulgClem | 25:21 | Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem, jussi servari eum, donec mittam eum ad Cæsarem. | |
Acts | VulgClem | 25:22 | Agrippa autem dixit ad Festum : Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum. | |
Acts | VulgClem | 25:23 | Altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, jubente Festo, adductus est Paulus. | |
Acts | VulgClem | 25:24 | Et dicit Festus : Agrippa rex, et omnes qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc de quo omnis multitudo Judæorum interpellavit me Jerosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius. | |
Acts | VulgClem | 25:25 | Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem hoc appellante ad Augustum, judicavi mittere. | |
Acts | VulgClem | 25:26 | De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam. | |