Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
AMOS
1 2 3 4 5 6 7 8 9
Prev Up Next
Chapter 5
Amos VulgHetz 5:1  Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum. Domus Israel cecidit, et non adiiciet ut resurgat.
Amos VulgHetz 5:2  Virgo Israel proiecta est in terram suam, non est qui suscitet eam.
Amos VulgHetz 5:3  Quia hæc dicit Dominus Deus: Urbs, de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum: et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israel.
Amos VulgHetz 5:4  Quia hæc dicit Dominus domui Israel: Quærite me, et vivetis.
Amos VulgHetz 5:5  Et nolite quærere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis: quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis.
Amos VulgHetz 5:6  Quærite Dominum, et vivite: ne forte comburatur ut ignis domus Ioseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel.
Amos VulgHetz 5:7  Qui convertitis in absinthium iudicium, et iustitiam in terra relinquitis.
Amos VulgHetz 5:8  Facientem Arcturum, et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem: qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ: Dominus nomen est eius.
Amos VulgHetz 5:9  Qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert.
Amos VulgHetz 5:10  Odio habuerunt corripientem in porta: et loquentem perfecte abominati sunt.
Amos VulgHetz 5:11  Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et prædam electam tollebatis ab eo: domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis: vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum.
Amos VulgHetz 5:12  Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra: hostes iusti accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta:
Amos VulgHetz 5:13  Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est.
Amos VulgHetz 5:14  Quærite bonum, et non malum, ut vivatis: et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.
Amos VulgHetz 5:15  Odite malum, et diligite bonum, et constituite in porta iudicium: si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Ioseph.
Amos VulgHetz 5:16  Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum dominator, in omnibus plateis planctus: et in cunctis, quæ foris sunt, dicetur væ væ: et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos, qui sciunt plangere.
Amos VulgHetz 5:17  Et in omnibus vineis erit planctus: quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus.
Amos VulgHetz 5:18  Væ desiderantibus diem Domini: ad quid eam vobis? dies Domini ista, tenebræ, et non lux.
Amos VulgHetz 5:19  Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus: et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.
Amos VulgHetz 5:20  Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux: et caligo, et non splendor in ea?
Amos VulgHetz 5:21  Odi, et proieci festivitates vestras: et non capiam odorem cœtuum vestrorum.
Amos VulgHetz 5:22  Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra, non suscipiam: et vota pinguium vestrorum non respiciam.
Amos VulgHetz 5:23  Aufer a me tumultum carminum tuorum: et cantica lyræ tuæ non audiam.
Amos VulgHetz 5:24  Et revelabitur quasi aqua iudicium, et iustitia quasi torrens fortis.
Amos VulgHetz 5:25  Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel?
Amos VulgHetz 5:26  Et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri, quæ fecistis vobis.
Amos VulgHetz 5:27  Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus, Deus exercituum nomen eius.