DEUTERONOMY
Chapter 8
Deut | VulgSist | 8:1 | Omne mandatum, quod ego praecipio tibi hodie, attende diligenter ut facias: ut possitis vivere, et multiplicemini, ingressique possideatis Terram, pro qua iuravit Dominus patribus vestris. | |
Deut | VulgSist | 8:2 | Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent quae in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non. | |
Deut | VulgSist | 8:3 | Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum Manna, quod ignorabas tu et patres tui: ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei. | |
Deut | VulgSist | 8:4 | Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam vetustate defecit, et pes tuus non est subtritus, en quadragesimus annus est. | |
Deut | VulgSist | 8:5 | Ut recogites in corde tuo, quia sicut erudit filium suum homo, sic Dominus Deus tuus erudivit te, | |
Deut | VulgSist | 8:7 | Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum aquarumque et fontium: in cuius campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi: | |
Deut | VulgSist | 8:8 | terram frumenti, hordei, ac vinearum, in qua ficus, et malogranata, et oliveta nascuntur: terram olei ac mellis. | |
Deut | VulgSist | 8:9 | Ubi absque ulla penuria comedes panem tuum, et rerum omnium abundantia perfrueris: cuius lapides ferrum sunt, et de montibus eius aeris metalla fodiuntur: | |
Deut | VulgSist | 8:10 | ut cum comederis, et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi. | |
Deut | VulgSist | 8:11 | Observa, et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata eius atque iudicia et ceremonias, quas ego praecipio tibi hodie: | |
Deut | VulgSist | 8:12 | ne postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras aedificaveris, et habitaveris in eis, | |
Deut | VulgSist | 8:13 | habuerisque armenta boum et ovium greges, argenti et auri, cunctarumque rerum copiam, | |
Deut | VulgSist | 8:14 | elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de Terra Aegypti, de domo servitutis: | |
Deut | VulgSist | 8:15 | et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens, et scorpio ac dipsas, et nullae omnino aquae: qui eduxit rivos de petra durissima, | |
Deut | VulgSist | 8:16 | et cibavit te Manna in solitudine, quod nescierunt patres tui. Et postquam afflixit ac probavit, ad extremum misertus est tui, | |
Deut | VulgSist | 8:17 | ne diceres in corde tuo: Fortitudo mea, et robur manus meae, haec mihi omnia praestiterunt. | |
Deut | VulgSist | 8:18 | Sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi praebuerit, ut impleret pactum suum super quo iuravit patribus tuis, sicut praesens indicat dies. | |
Deut | VulgSist | 8:19 | Sin autem oblitus Domini Dei tui, secutus fueris deos alienos, coluerisque illos et adoraveris: ecce nunc praedico tibi quod omnino dispereas. | |